Libri Quinque de Gestis Francorum/Liber Quartus. Pars Prima

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber Tertius. Pars Secunda Liber Quartus. Pars Secunda 

Incipit liber quartus.

Caput I.

recensere

De Clotharii cum nothis Theodorici instinctu Brunechildis super successione in regnum certatione, et de Brunechildis exilio.


Exstinctis, vel variā sorte obeuntibus, tot Francorum regibus, a quibus per quinquaginta ferme et unum regnatum est annos, solus legitimae successionis haeres Clotharius (Chilperico patre genitus) e regiā stirpe videbatur relictus, in quem regnandi jus potissimum transfundi oporteret. Brunechildis tamen moliebatur, si posset, Sigebertum Theodorici filium regno praeponere Austrasiorum. Quatuor namque Theodoricus ex pellicibus susceperat filios, quorum ista sunt nomina: Sigebertus, Corbus (Chorbus), Childebertus atque Meroveus. Sed quia erunt materno latere minus nobiles, ad regni quoque gubernacula aestimabantur fore impares. Simul quia et Brunechildis electo uno ad speciem regnandi, non potestatem summae rei, sed sollicitudinem sibi reservare velle intelligebatur: et primates Franciae tanto tempore foemineo dominatui dedignabantur subjici. Unde, adnitentibus Arnulfo atque Pipino Austrasiae primoribus, Clotharius Captonnacum usque accessit. Brunechildis in Warmatiā residens, ejus audito adventu, ad eum dirigit, obtestans ut de regno Theodorici quod filiis reliquerat secederet. Clotharius respondit conventum nobilium debere eam aggregare Francorum et communi tractatu de communibus consulere rebus; se vero judicio illorum in omnibus pariturum, nес praeceptis promisit obstiturum. Brunechildis verbis se decipi animadvertens, misso in Thoringam Sigeberto Theodorici primogenito, gentes etiam quae trans Rhenum habitant ad belli societatem invitare tentabat. Cum quo et Warnarium majorem domūs ac Alboinum e proceribus Austriae praeeminentissimum, dirigendos curavit. Verum Warnarium suspectum habens, quod ad Clotharium transitum meditaretur, directis post tergum eorum litteris, Alboino puniendum mandavit. Alboinus lectos apices scindens ad terram projecit. Qui tamen a quodam familiarium Warnarii inventi, ac in tabulā cerā litā transcripti, eidem sunt ostensi. Quibus ille visis, periculum sibi imminere perpendens mortis, colligere sese ac praeparare animo coepit quo pacto Theodorici filiis deletis, regnum Clothario unā secum contraderet. Primo itaque nationes, ad quas ad supplementum belli accersendas directus fuerat, ab eis alienavit. Deinde cum Brunechilde ac Sigeberto Burgundiam ingressus, universos primates, simul cum pontificibus ipsius gentis, in suam deduxit sententiam, secreto apud eos hujus rei usus verbo. Et quia omnes superbiam Brunechildis simul et crudelitatem exosam habebant, se voluntati ejus polliciti sunt non defuturos. His itaque patratis, nuntios ad Clotharium misit, et ut cum exercitu adventaret mandavit, spondens se, si ei integrā fide securitas vitae ac honoris concederetur, regnum Burgundionum pariter cum Austrasiorum universā militiā traditurum. Venienti itaque Sigeberto cum Burgundionibus, in Campaniā Catalaunensi super fluvium Axonam occurrit Clotharius cum Neustrasiis, habens secum complures Austrasios, inter quos Aletheus patricius, Rocco, Sigoaldus, necnon Eudilanus duces. Igitur dum utrinque armatorum cunei ad praelium parati constitissent, Warnarius cum suis (juxta quod constituerat) signo dato e pugnā, ante congressum, discessit. Eadem fecere, quibus par inerat pugnandi affectus. Clotharius post eos paulatim iter faciens, utpote qui nullum eorum perdere gestiebat, quos suos fore confidebat, ad Ararim usque fluvium, qui nunc Sagona dicitur, pervenit, captisque tribus Theodorici filiis, Sigeberto, Corbo atque Meroveo (nam quartus, nomine Childebertus, pernicis equi subsidio usus praelio elapsus, nusquam postmodum est repertus), ad vicum Riona super Vincennam flumen situm, rediit. Ibique instantiā Warnarii vel caeterorum procerum ei faventium, Brunechildis cum Theudelanā Theodorici germanā, de pago Ultrajurano villā Urbanā ab Herpone regalium praeposito equorum protracta, Clothario praesentatur. In cujus conspectu Clotharius Sigebertum ac Corbum, ejus nepotes Theodorico progenitos, jugulari jussit. Meroveum vero, cui ipse pater spiritualis in baptismo fuerat datus, Ingobodo graphioni commendans in Neptricum perduci, atque ibi nutriri clementissime mandavit. Porro Brunechildem praesentari sibi praecipiens, astante multitudine exercitūs, qui non solum ex Neustriā, verum etiam ex Austriā sive Burgundiā convenerant, acceptā authoritate, quo minus odia tegerent quae adversus eam jamdiu animo conceperant, per triduum diversis eam jussit tormentis affici, cameloque impositam per totum circumduci exercitum jubet. Ad postremum reputans ei quod X reges Francorum, ejus partim consilio, partim manu, vel etiam maleficio exstincti essent, sic eam alloquitur: "Ut quid inter mulieres maledicta, ac pessimarum exquisitrix artium, in tantam erupisti pervicaciam, ut non erubesceres tam multiplicem praeclarae stirpis subvertere generationem? Pereas igitur crudeli poenarum exemplo, quae non expavisti tam ingenti te maculare patricidio. Nam, ut de caeteris sileam, Sigebertum meum patruum, tuum vero virum, novimus tuo consilio usum contra fratrem insurrexisse suum: propter quod in improvisum incurrit interitum. Meroveus quoque frater ex patre meus, tui causā a genitore odio habitus, nefandissimo crudelitatis genere est interfectus. Quid autem memorem Chilpericum meae nativitatis parentem, quem, ut fertur, per directos apparitores morte affecisti, nil tale verentem? Nequeo sine lacrymis exitum tanti referre patris, aerumnasque meae explicare orbitatis. Fraternas acies alternaque bella, quae profanis decertata sunt odiis, revolvere pudet; quae tu, totius aulae procella, excitans in mutuam nесеm nepotes animasti tuos, ut frater fratrem interimeret, nec justā commoveretur mentis compassione. Theodoricus denique, tuis credulus persuasionibus, quod Theodebertus ejus non esset germanus, effusor exstilit fraterni sanguinis, cum jam pridem Merovei ex se geniti cruore pollutas gereret manūs. Theodeberti filium, in albis novae regenerationis adhuc constitutum, a te ad petram allisum, notum est cum fratre innocentem exhalasse spiritum. Illud non omittendum recens piaculum, videlicet Theodoricum maleficio tuo veneno necatum, atque ejus filios, ut adversum me bella moverent, persuasos, tres ex ipsis, ac si reos, neci esse traditos. Silere malo innumerabiles ducum strages, quae utrum juste an injuste fuerint perpetratae, non est istius temporis explicare, dummodo vos, dulcissimi commilitones, et praeeminentes Franciae primores, decernatis cui subjaceat supplicio tanti obnoxia sceleris». Acclamantibus cunctis inauditis eam debere subjici poenis jubet indomitum exhiberi equum, crinesque miserrimae reginae cum brachiis caudae ejus colligari, ac demum ad cursum concitari. Sicque in primo impetu currentis equi calcibus cerebrum dispersum. Reliqua vero membra, per aspera quaeque sentibus rupibusve protracta loca, dissipata sunt. Hunc Brunechildis exitum tulit, mulier in caedibus propinquorum maxime exercitata; quibus exstinctis, possessionem eorum quasi spolium suis junxerat. Cui secundae res superbiam augebant, ut muliebris impotentia supra modum sese extolleret. Nec tamen ex toto ita vecors exstitit, quin Dei ac sanctorum ejus memorias, a praedecessoribus structas, venerabiliter excoleret, ipsaque novas fabricando devote multiplicaret. Nam in suburbano Laudunensi basilicam in honorem sancti Vincentii construxit ; et apud Augustodunum aliam sancto dedicari jussit Martino, usa necessariis ad hoc opus ministeriis venerabilis viri Siagrii, praedictae urbis episcopi. Multis quidem et aliis in locis sub nomine sancti Martini magnificas fundavit ecclesias; illum sibi prae caeteris adjutorem fore confidens et confidendo exposcens. Aedificia sane ab ipsā constructa usque in hoc tempus durantia, ostenduntur tam innumera, ut incredibile videatur ab unā muliere, et in Austriā (Austrasiā) tantummodo et Burgundiā regnante, tanta in tam diversis Franciae partibus construi potuisse. Eā autem cum filio et nepotibus gubernante regnum, apud Gallias, divinae virtutis gratiā irradiati, fulserunt veluti luminaria, Etherius Lugdunensis archiepiscopus, Siagrius Augustodunensis, Desyderius Viennensis, Aunarius Antissiodorensis cum fratre Austreno Aurelianensi, Lupus archiepiscopus Senonensis, et Columbanus abbas.

Caput II.

recensere

De Austregisilo praesule sancto, falso accusato et miraculose purgato, deque ejus sanctitate.


Austregisilus quoque Bituricensis archiepiscopus, sub rege Guntranno diu in palatio conversatus, mappam ei ad extergendas praebere consueverat manūs. Hic quādam vice a quodam pessimae mentis homine falso accusatus quaedam absque jussione principis scripta confecisse, dum id sedulo denegaret, jubetur a rege armis objecta repellere. Qui diluculo surgens, dum per puerum omnem suorum apparatum armorum deferri fecisset in campum, et ad exorandum Dominum ecclesiam beati Marcelli expeteret, obvianti pauperi et eleemosynam roganti, trientem tribuit, sicque orationi incubuit. Nec defuit orationi effectus. Nam dum cum rege ad locum certaminis properaret, occurrit eis nuntius dicens adversarium ejus, dum ad designatum occurrere festinaret locum, equo corruisse, vitaeque terminum incurrisse. Tunc rex ad beatum conversus virum: “Laetare, inquit, amantissime juvenis, quia Dominus defensor tuus est, ne tibi nocere possit inimicus». Post haec cathedram episcopalem sortitus, admirandis in mundo virtutum enituit bonis.

Caput III.

recensere

De Mauricii imperatoris cum filiis caede, deque ejusdem moribus pravis et poenitentiā salutari coelitus revelatā per anachoretas Aegypti, et de Philippici gestis.


Dum haec Galliarum in partibus geruntur, Mauricius Augustus postquam uno ас viginti annis rexit imperium cum filiis Theodosio, Tyberio, et Constantino, a Focā, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit autem utilis reipublicae. Denique contra hostes dimicans, saepe victoriam obtinuit. Huni quoque, qui et Avares appellantur, ejus virtute devicti sunt. Hic medio imperii sui tempore, dum divinae legi contrarias praeceptiones ederet, et a beato Gregorio frequenter admonitus, eas corrigere nollet, immo eidem viro Dei, quia factis non poterat, verbis injurias irrogare non desisteret, tali meruit a Domino redargutione coerceri. Quidam monachico schemate adopertus Constantinopoli degens, exemptam vaginā spatham a portā civitatis usque ad statuam gladiatoris, quae in medio Fori erat posita, perferens, pronuntiavit imperatorem gladio puniendum. Quod Augustus audiens, valde pertimuit, vocatumque quemdam praefectorii ordinis virum sibi familiarissimum, ad sanctos in superioris Aegypti eremo manentes cum xeniis cereorum ac thymiamatum misit, omni cum devotione deposcens, ut pro se Domini exorarent clementiam. Ipse quoque pias Conditoris sui aures die noctuque non desiit precibus pulsare, ac ut sua in preesenti potius vitā puniret peccamina, nec servaret ea ad subeunda perpetui ignis incendia, non destitit implorare. Rediens porro praefectus a sanctis solitariis, imperatori nunciavit dicens: "Incolae solitudinis sancti viri dixerunt mihi quod humilitatis tuae preces exaudiens Deus, sempiternā quidem non te privaret gloriā, verumtamen hujus temporalis honorem, quo frueris, imperii, cum magnā a te auferret ignominiā». Gavisus est imperator quia, etsi transitoria non effugeret mala, non perderet tamen praeparata justis praemia. Ac ipsum etiam tali voluit supernā visione consolari dignatio. Quādam nocte, alto depressus sopore, vidit se aeneae Salvatoris imagini, quae ante fores palatii posita erat, assistere, et vox ex ipso incarnati Verbi charactere audita est, dicens: “Date Mauricium». Et apprehendentes eum quidam ignotae formae et claritatis ministri, statuerunt ante praesentiam loquentis. Voxque iterum sonuit, interrogans illum: “Quid magis eligeret, utrum in isto saeculo quae nequiter egerat recipere, an futuro ea servare examini». Cui Mauricius: "O Jesu, inquit, bone, qui humanum genus tuo redemisti sanguine, jube me nunc potius male commissa luere, et venturi judicii diem non formidare, immo electorum tuorum participem fac esse». Tunc qui loquebatur: "Tradatur, ait, Mauricius Focae militi, cum uxore et duobus filiis». Evigilans imperator a somno, et visionem secum ipse revolvens, advocare jussit Philippicum generum suum, quem aliquando arripiendae tyrannidis insimulatione suspectum habuerat. Ille consummatam erga se Caasaris iram esse pertimescens, valedicens conjugi, tanquam amplius eam non visurus, ad aulam properat. Cui Mauricius occurrens, ad genua ejus provolvitur, obsecrans ut quae contra eum, falsā cogente suspicione, indigne commisserat, ea ille propter Dominum benigne remitteret. Stupefactus Philippicus, et quid sibi ultra spem accidisset admirans, Augustum de terrā levavit, et ut ipse ei magis remitteret, si quam adversus eum malitiam retineret, oravit. Cui Mauricius: "Tu magis, inquit, indulge, et si quispiam in exercitu sit honoribus functus, qui vocetur Focas, edicito». Narravitque ei omnem ex ordine visionem. Philippicus vero respondit nullum se militum nosse, qui Focas diceretur nomine; esse vero inter gregarios stratorem Prisci patricii vocabulo Focam, atque eidem viro formidolosam inesse temeritatem. Ad haec Caesar: "Siquidem est formidolosus et sanguinarius». Paucis interim interjectis diebus, irruere in eos qui, pactionem statutam transgressi, Romanas sibi attributas incessabant custodias, volens, iter cum exercitu arripuit. Porro in terrā hostili constitutus, cum milites furto ас rapinis abstinere compelleret, neс tamen largiretur consueta stipendia, sed insuper in desertis transigere hyberna cogeret tempora, non minimum in se excitavit seditionis. Нас etenim offensi acerbitate veteris viri militiae, conferre secum coepere et indigne ferre imperatorem, qui nullo Romanae stirpis nobilitaretur parente, tam nequiter ipsos opprimere velle. Nec se diutius perpeti posse externum tyrannum, cum haberent in exercitu dignum Romani generis imperii gubernatorem. His secum milites vociferantes verbis, adoriuntur Focam tunc centurionem; rogant ut Romani imperii suscipiat gubernaculum. Qui, eorum praeceptis obaudiens, purpuram induit. Quo praecognito, Mauricius animi desperatione resolutus, cessit rebus adversum se fluentibus, et in quamdam insulam mari continguam aufugit. In quā ab apparitoribus, quos Focas ad eum persequendum direxerat, gladio cum uxore ac duobus filiis percussus, etiam morte temporali implevit somnium suum.

Caput IV.

recensere

De pontificum Romanorum successione, et Ecclesiae Romanae primatu.


Beatissimus autem papa Gregorius, comperto quod Focas potiretur imperio, ad eum sive ad ejus Augustam Leontiam direxit epistolam, verbis gratulationis refertam. Ipsius principis tempore, idem dilectus Domini Gregorius de praesentis vitae laboribus ad aeternam demigrans requiem, Sabiniano sedem reliquit pontificalem. Qui post annum et menses quinque obiens mortem, Bonifacio sedem reliquit. Eo post octo menses et dies duodecim vitā decedente, subrogatur alter Bonifacius ad sedem pontificalem. Hic a praefato Augusto petiit et impetravit, ut sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium Ecclesiarum statueret, quia Ecclesia Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat. Ipse quoque princeps, alio papā Bonifacio rogante, jussit in veteri fano, quod Pantheon vocabant, abolitis idolorum sordibus, basilicam beatae ac perpetuae Virginis Mariae, et omnium martyrum fieri, ut, ubi quondam omnium, non dicam deorum, sed daemonum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum.

Caput V.

recensere

De Cacani (Cachani) Avaris seu Huni cum Gisulfo Longobardo bello, deque Romildae amoribus infelicibus.


Eā tempestate rex Avarum (Avarorum), quem suā linguā appellant Cacanum, cum Forojulianis Longobardis bello confligens, ducem ipsorum nomine Gisulfum, cum plurimis suorum interfecit. Cujus ducis uxor, vocabulo Romilda, obsidentis se in memoratā urbe Cacani regis pulchritudinem admirata, ei civitatem tradidit stupri mercede sibi pollicitā. Quam idem rex, captā urbe populoque ejus captivato, unā, propter jusjurandum quod dederat, nocte ac si in matrimonium accepit. Post haec duodecim Avaribus eam tradidit qui, vicissim sibi succedentes eā, uti vili scorto, abusi sunt. Ad postremum, palum in medio campo configi praecipiens, eam in acumine ejus inseri mandavit cum hujusmodi exprobrationis verbo: "Talem, inquit, merita es virum habere». Dignum profecto posterorum memoriā idem rex proditionis ejus exemplum reliquit. Qui, etsi proditionem amplexus est, proditionis tamen auctorem sibi displicuisse monstravit. Illud forte pertimescens ne, quae proximis non pepercerat, ipsi, si ejus potiretur amplexibus, minime parceret. Igitur dira proditrix patriae tali exitio peritit, quae amplius suae libidini quam civium et consanguineorum saluti prospexit. Cujus filiae non matris luxuriam, sed castitatis amorem secutae, ne ab Avaris contaminarentur, crudas pullorum carnes sibi inter mammas sub fascia posuerunt, ut earum ex calore corporis putrefactarum foetore Avaros a sui commixtione removerent: quod et factum est. Nam quicumque eas obscoeno volebat attractu contingere, foetoris repulsus immanitate, procul recedebat, cum exsecratione dicens omnes Longobardas foetidas esse. Quarum una Alemannorum regi, alia dicitur Bajoariorum principi postea nupsisse; dignas pro servatā pudicitiā nuptias sortitae. Filii vero ejus, quos ex praescripto Gisulfo viro suo susceperat, vastatā urbe, ascensis equis dum fugae se committunt, minimus illorum ab uno ex hostilibus cuneis, qui velocius caeteris cucurrerat, capitur. Quem dum propter pusillitatem corporis is qui eum ceperat interimere noluisset, magisque ad serviendum sibi propter egregiam formam servare elegisset (erat enim ipse puer micantibus oculis, lacteoque crine exornatrix eum natura donaverat), ducere ad castra coepit. At puer, captivum trahi ingemiscens, parvum quo juxta suam aetatem accinctus erat gladium, ut ejus assuesceret usum, vaginā exemptum, nisu quo valuit cervici se trahentis illisit. Quo terrae prostrato, converso equo, retrogrado calle ad fratres regressus, non modico laetificavit gaudio. Nunc jam ad nostrae revertamur ordinem historiae.

Caput VI.

recensere

De Clotharii regis et monarchae in Franciā gestis.


Igitur rex Francorum Clotharius trigesimo regni sui anno postquam regnare coeperat patre defuncto monarchiam regni adeptus, Warnarium, cujus instantiā regnum Burgundiae fuerat adeptus, majorem domūs in ipso constituit regno, dato ei sacramento, ne cuncto quoad viveret tempore successorem acciperet. Austrasiis vero Radonem quemdam, probabilis vitae virum, eodem honoris gradu donatum praefecit. Ultrajuranis quoque Erponem, genere Francum patricium instituit. Qui dum quae pacis sunt diligeret, malorum deprimens nugacitatem, ab ipsis pagensibus, instinctu Alethei patricii, et Leudemundi Sedunensis episcopi, perimitur. Tunc temporis Clotharius ad villam, cui Maurolegico nomen est, cum Berthetrude reginā accedens, justitiae obtentu multos inique agentes gladio puniri jussit. Leudemundus autem Sedunensis pontifex, monitu Alethei, ad Berthetrudem veniens reginam et eam secretius advocans, ut thesauros suos Sedunum transferret hortatur, dicens optime se nosse Clotharium eo anno de saeculo migraturum, Aletheumque esse paratum suam uxorem relinquere et reginam cum regno assumere, eo quod esset ipse Aletheus e nobili Burgundionum prosapiā. Regina, haec audiens et se talem, cui talia suaderentur, aestimatam esse graviter ferens, rapido se in cubiculum proripuit cursu. Leudemundus intelligens verborum suorum calumniam se subiturum, per urbem Sedunum ad abbatem Austrasium Loxoveo (Luxovio) properat, ut per ejus preces indulgentiam regis mereretur. Quod et factum est. Nam promissā impunitate ad sedem suam redire permissus est. Aletheus, jussu Clotharii Massolacum villam veniens, in conspectu procerum causam dicere jussus, dum se objectis purgare nequiret criminibus, capitali sententiā est damnatus.

Anno trigesimo quarto regni sui, Clotharius Warnarium, palatii comitem, de regno Burgundiae, cum universis pontificibus seu primatibus ad se Bonogilum villam evocans, dando sive petitionibus eorum annuendo, cunctos sibi fidelissimos effecit.

Caput VII.

recensere

De tributo quod Longobardi Francis pependerunt.


Exigit nunc locus referri quemadmodum Longobardi duodecim millia solidorum, tributi nomine, regibus Francorum per multa solverint annorum curricula. Vel etiam quā de causā duas civitates, id est Augustam et Seusium, dominationi cesserunt Francorum. Defuncto, ut supra ostensum est, Cleph rege nobilissimo, duces super Longobardos creati, irruptione in Gallos factā, greges captivorum simul cum praedā abegerunt. Ob cujus praesumptionis temerarios ausūs, praedictas urbes partibus Guntranni regis tradiderunt. Ex communi autem tractatu, duodecim legatos ad imperatorem Mauricium mittentes, pacem cum eo fecerunt. Alios quoque ejusdem numeri legatos ad Guntrannum et Childebertum destinavere qui amicitiam et societatem eorum efflagitantes, duodecim millia solidorum se ei soluturos fore vice suā sponderent, hoc praecipue ipsis missis suis in mandatis tradentes ut, quorum propensiorem in foedera amicitiarum adverterent benevolentiam, eorum quae maxime unire sibi studerent concordiam .Tandem auditā utriusque partis sententiā, patrocinio se commisere Francorum, traditā insuper Guntranno regi valle Ametegis cognomine; sicque usque ad tempora Agilulfi regis sui memorata solvēre tributa. Qui electos gentis suae legatos his nominibus, Agilulfum, Pompeium ac Gautonem ad Clotharium direxit Francorum principem, poscens ut vectigal, quod ei singulis dependebat annis, remitteret. Hi, circumventis pecuniā his, quos intimos consilio regis esse cognoverant, datis videlicet unicuique mille solidis, usque ad tria millia solidorum obtulerunt, ipsi regi triginta sex millia solidorum simul cum precibus, et ita remisso solitae pensionis onere, redierunt ad propria.

Caput VIII.

recensere

De Berthetrudis reginae obitu, et Sichildis matrimonio, ас filio Hariberto. Et de Dagoberti in societatem regni assumptione.


Anno XXXVI (trigesimo sexto) ejusdem principis, Berthetrudis regina moritur, quam unico amore Clotharius dilexerat, et omnes leudi bonitatem ejus cernentes vehementer amaverant. Post cujus obitum Clotharius rex aliam accepit conjugem, nomine Sichildem, de quā habuit filium nomine Haribertum.

Anno XXXIX (trigesimo nono) regni sui, Clotharius Dagobertum filium suum, ex Berthetrude reginā susceptum, consortem regni fecit eumque super Austrasios regem instituit, retinens sibi quod Ardenna et Vosagus versus Neustriam ac Burgundiam excludebant.

Hac etiam tempestate Desyderio abbate monasterii Sancti Germani diem obeunte, Gauscio successit in regimine.

Caput IX.

recensere

De Samone inter Sclavos rege constituto ejusque successu et prole.


Anno quadragesimo principatūs Clotharii, homo quidam, nomine Samo, natione Francus, de pago Senonico, multos negotiatorum mercandi causā in Sclavorum patriam, qui etiam Winidi dicuntur, secum deduxit. Sclavi jamdudum Hunnis, qui et Avares dicuntur, subjecti, dominationis eorum jugum detrectare tentabant. Siquidem cum primum vectigalia eis, uti dominis, dependerent, praeliantium castra tutarentur, fugientibus auxilia ad resistendum subministrarent; tantas ab ipsis sibi illatas tolerabant contumelias ut non homines hominibus, sed feras crederes quibuslibet vilibus imperitare jumentis. Nam inter caetera quae crudeliter, dictu quoque horrendum, in eos exercebant, unum illud nefandum, cuntisque antea saeculis inauditum erat scelus, quod quasi hyematuri, eorum adeuntes domicilia, uxores ipsorum suis assumebant socias stratis. Verum illi, qui de conjugibus Sclavorum et Hunnis erant geniti, hoc malum, quod vitrici eorum diu fuerant perpessi, nolentes perpeti, immane contra dominos et patres suos excitavēre bellum. Ad quod Samo cum sociis, adjumento Winidis futurus forte profectus est. Factāque congressione, Winidi Hunnos superant. In hoc certamine Samo cum suis praeclarum militiae documentum dedit. Praerupto namque sese periculo dans, plurimos hostium destruxit. Hoc successu Samo a Sclavis ad regnandum expetitus, eo quod egregiā ejus delectarentur fortitudine, de negotiatore rex constitutus, per XXXVI (triginta sex) annos strenue regnum gubernavit, adversum innumeros bellorum tumultūs, quae cum Avaris gessit. In quibus semper, prudenti astutiā usus, victor exstitit. Habuit quoque duodecim ex genere Winidorum uxores, ex quibus XXII (viginti duos) filios ас XV (quindecim) genuit filias.

Caput X.

recensere

De Adaloaldo Langobardorum rege, et ejus successore; deque Gundebergā reginā.


Adaloaldus (Adoaldus) autem Agilulfi (Agiulfi), qui et Ago dictus est Longobardorum regis filius, patri in regnum succedens, dum decem annis cum matre Theudelindā regnasset, a quodam, Eusebio nomine, qui ab imperatore Constantinopolitano ad eum directus legatus fuerat, post balneum potione acceptā, in amentiam vertitur. Cumque ipsius legati persuasionibus, duodecim Longobardorum optimates jussisset perimi, a caeteris regno pellitur. In cujus locum, Arioaldum Taurinatium ducem, cui Gundeberga Adaloaldi regis germana in conjugium convenerat, substituerunt. Quae videlicet regina, cum et specie decora et bonitate polleret mentis praecipua, nec castitatis careret gratiā, quādam die quemdam Adalulfum vocabulo, non infimo inter Longobardos ortum loco, sibi obsequentem, quod optimae esset formae, coeperat laudare. Ille reginam in sui autumans exarsisse amorem, ad aurem ei infit: "Quia, dicens, tuae placuit benevolentiae meum statum laude tuā efferre, placeat, quaeso, me sodalem stratūs assumere». Hoc verbum illa, haud perfunctorie ferendum arbitrata, in faciem ejus exspuit. Qui, veritus, si ipse rem non proderet, reginam cuncta propalaturam, regem adiit, asserens se, si tutus ad narrandum concederetur locus, rem necessariam ei reseraturum. Et secedente rege seorsum cum eo vera falsis hoc coepit obnubilare modo. "Taso, ait, Thuscanae rector provinciae, per triduum jam cum reginā sermonem tuae serit perditionis, ut illa te veneno perdat et ipsum sibi maritum assumat». His rex credulus conjugem in castro Italiae reclusit, cui nomen Amelio (Amello). Quo comperto, Clotharius per internuntios Arioaldum arguere coepit, non recte illum egisse dicens, quod reginam et ex regio genere Francorum existentem, sine examinatione legali dehonestamento dignam aestimavisset hujusmodi. Qui dum justam se habere causam vinculorum uxoris fateretur, unus legatorum, Ansoaldus nomine, tali regem interpellat sermone: "Facile, inquit, examen hujus rei tibi probabitur, si facultas alicui familiarium reginae detur, bello cum criminatore contendere». Quod dum ille concesisset simulque approbasset, et Adalulfum, quo minus proposita abnueret desperatio salutis compelleret, Aribertus quidam, reginae consobrinus, hominem, vocabulo Pittonem, vice suā praeliaturum adversus Adalulfum dirigit. A quo idem criminator sine morā victus gladioque est punitus, Gundeberga regina post tres ferme reclusionis suae annos ad pristinam regni est regressa dignitatem.

Caput XI.

recensere

De Dagoberti regis Austrasiorum prudentiā, et Rodoaldi insolentiā.


Regni Clotharii anno XLI (quadragesimo primo), cum Dagobertus rei summam in Austriā (Austrasiā) strenue gubernaret, et quemdam Rodoaldum majoribus apud Austrasios clarum, adhortante beatissimo Arnulfo pontifice ас Pipino majore domūs, honoribus extulisset, coepit idem vir, mutatā insaniens mente, iracundiam in se regis provocare. Nam direptioni rerum studens alienarum, superbiae deditus, elationis plenus, locum detrahendi invidentibus sibi dedit. Quā de causā exasperatus Dagobertus interficere eum moliebatur. Unde territus Rodoaldus ad Clotharium se contulit, obsecrans ut suam apud filium vitam obtinere dignaretur. Clotharius, viso filio, inter alia, ne Rodoaldum interimeret precatur. Dagobertus promittit eum, si quae male gesserat corrigeret, spem vitae habere posse. Sed cum Treveris unā cum Dagoberto Rodoaldus accessisset, nullā exstante morā, jussu regis ipsius ante ostium cubiculi regalis a Bertario Scarponensi capite truncatur.

Caput XII.

recensere

De Dagoberti cum Gomatrude conjugio, et cum patre Clothario disceptatione, ас eorum pacificatione super regno Austrasiae.


Anno XLII (al.quadragesimo secundo) regnante Clothario, Dagobertus, omni ornatu cultuque regio fultus, jussu patris Clippiacum, haud procul Parrhisiis, venit. Ibique germanam Sichildis reginae, Gomatrudem nomine, in conjugium ei pater tradidit. Die vero tertio nuptiarum, gravis inter patrem ac filium orta est dissensio. Petebat enim Dagobertus reddi sibi solidatum quod ad Austrasium pertinebat regnum. Clotharius autem contradicebat, nil ei volens ex hoc concedere. Tandem eliguntur duodecim Franci, e quibus unus exstitit, vir Deo placitus, Arnulfus Mettensium antistes, quorum salubri consilio pater pacatus cum filio, reddidit ei quae postulabat. Hoc tantum exinde quod citra Ligerim, vel in regione, quam Provinciam cognominant, situm est, suae ditioni retinuit.

Caput XIII.

recensere

De Sisebodi regis Hispaniae virtute et fide, et Cantabriae per eum subactione, et regni Gothorum per hoc dilatatione.


Apud Hispaniam eā tempestate humanis rebus Bertrico (Bertetrico) exempto, Sisebodus ei successit in regno. Qui, bello strenuus, consilio bonus, ac prae caeteris retroactis Hispaniae regibus fide promptus, Cantabriam, olim dominantibus Francis possessam, sibi subjugavit. Denique dux Francio, qui eidem provinciae aliquandiu praefuit, tributa regibus Francorum persolvebat. Quo mortuo, eandem regionem milites imperatoris Constantinopoli residentis, quibus contra exteras, ut praelibavimus, nationes custodiendi limitis Hispaniae erat mandata sollicitudo, pervaserunt. Haec, ut nunc meminimus, Sisebodus eis vi abstulit, multasque urbes maritimas capiens, ad solum usque destruxit. Cumque ab ejus exercitu milites in praefatis inventi civitatibus obtruncarentur, Sisebodus, piā commotus miseratione, volens plerosque eripere neci, ad se confugiendi fiduciam dabat eosdemque, pollicitā impunitate, ut sibi fugā consulerent hortabatur. Ingemiscensque aiebat: "Vae mihi misero, cujus regni temporibus tanta humani sanguinis fit effusio!" Dilatatum itaque est Gothorum Hispaniam incolentium regnum per littora maris usque ad Pyrenaei juga montis.

Caput XIV.

recensere

De Warnarii morte et incestis Godini filii ejus cum novercā suā nuptiis, et ejusdem repudio, et repudiatae furore ас fraude in Gogonem, et de Gogonis juramento fidelitatis in multis templis praestando, ejusque nece. Item de Palladii Sedecique exsilio, et de Bosonis caede.


Anno XLIII (quadragesimo tertio) Clotharii regis, Warnarius, palatio regni Burgundiae praepositus, diem clausit extremum. Cujus filius Godinus, animi vanitate commotus, novercam suam duxit uxorem. Quā divinae legis injuriā rex impulsus Clotharius Arnoberto duci imperat Godinum ut quantocius interimat. Godinus formidinis gravamine pressus, relictā Burgundiā in Austriam transiens, a Dagoberto intercessionem imploravit, ut patrem ab exsecutione praecepti severioris ad molliora inflecteret. Nec Dagobertus detrectavit. Clotharius, aegre licet, oranti tamen filio concessit ut, contuitu honoris, quem Warnarius pater Godini gesserat, et remunerandae sedulitatis ejus in regem supremae gratiā, necis sententia mitigaretur. Eā videlicet ratione, ut Godinus uxorem, quam contra canonum decreta duxerat, abjiceret. Quā repudiatā acceptāque vitae securitate, Burgundiam repetiit. Sed mulier multo aliter quam sperari posset, injuriam sibi illatam inaequanimiter ferens, delatoriā adversus Gogonem usa fraude, regem adiit, et in medium hujusmodi detulit scenam quod, si in regis praesentiam Gogo adveniret, eum gladio perimere deliberasset. His rex credulus securitatem vitae, ас salutis honorisque sui a Gogone sacramento exegit. Qui dum insistentibus Chramnulpho et Wandalberto domesticis regis, in basilicā Sancti Medardi Suessionis, atque Sancti Vincentii Parrhisiis, jusjurandum praebuisset nullas se insidias regi machinaturum, neque sic ei fides adhiberetur, compellitur a memoratis viris in ecclesiā Sancti Aniani Aurelianis, necnon Sancti Martini Turonis, eadem iterare sacramenta. Cumque voluntati regiae satisfacturus ad jam dicta properaret loca, insidiis memoratorum virorum, rege id non abnuente, apud Carnotinos in convivio cum plurimis suorum, repugnare quidem volentium, sed minime valentium, nefandissime jugulatur.

Eo anno Palladius quidam, ejusque filius Sedocus Tolosatium episcopus, incusante Aynano (Aniano) duce, quod rebellionis Wasconum fuissent conscii, in exsilium truduntur. Boso etiam ex Audoleno patre genitus, indigena Stampensis, ex praecepto Clotharii, stuprum cum reginā Sichilde commissum ei reputantis, ab Arneberdo (Barneberdo) interficitur duce.

Caput XV.

recensere

De successore Warnarii praefecti aulae Burgundiae per Clotharium et regulos ас proceres regni consultatio, et seditione obortā ob caedem Hermarii ab Aginano factam.


Clotharius autem potentiores omnes optimatum Burgundiae Trecas convenire jubens, de successore Warnarii cum eis agebat, sollicitus scrutator quem vellent rectorem palatii a rege sibi praefici. lllis porro dicentibus nullius praeter Dei et regis se velle pati dominium, rex gratanter verba eorum suscipiens, desiderio quoque satisfecit.

Anno XLIIII regni Clotharii, filiorum regis ac proximorum praesulum quoque Galliae Clippiaci concilium congregat, ut, quaecunque pacifica regno vel utilitati Ecclesiae congruerent, statuerentur. Inter primores itaque Franciae qui convenerant, quidam Hermarius gubernator palatii Ariberti filii regis simulque bajulus a pueritiā, Aginano super se irruente, perimitur. Is erat Saxo genere, unusque ex optimatibus aulae regiae. Quā de re gravi ortā seditione, pene usque ad mortes lis insurrexerat, nisi Clotharius, agnitā causā, tumultum repressisset auctoritate regiā. Nam Aginano copiam secedendi in montem, cui Marcomirus nomen est, attribuit, juncto non parvo pugnatorum numero, qui ei, si ita res exigeret, praesidio forent. Brunulfus vero avunculus Ariberti, frater videlicet Sichildis reginae, collectā nobilium et sociorum manu, Aginanum debellare tentabat. Quod agnoscens Clotharius, leudos, qui maxime indignabantur pro iniquā tanti viri nece, ad se evocat edicitque, si se habere inoffensum vellent ne in bellum prodeant. Eoque modo revocato eorum impetu, praelium intestinum quievit.

Caput XVI.

recensere

De Clotharii Junioris obitu miraculosāque per divum Sulpicium a febribus sanatione, deque ejusdem Sulpicii vitae sanctitate, et beati Eligii aurifabri innocentia et opera.


Anno XVI susceptae monarchiae, paterni autem regni XLIIII, Clotharius rex moritur, atque in suburbano Parisiorum, in basilicā sancti Vincentii sepelitur. Hic Clotharius Junior est appellatus, propter avum suum simili nomine, cum adjectione tamen Senioris dictum; qui primus etiam dici potest, isto existente secundo, necnon subsequente altero, de quo in posterioribus declarabitur.


Hunc vero Clotharium beatus Sulpicius (tunc quidem archidiaconus, postmodum autem Bituricensium episcopus) anteriori tempore a gravi liberaverat febrium incommodo, septem prius dierum consummato jejunio. Fuit autem patiens, litteris eruditus, timoris Dei plenus, pauperibus necessaria tribuens, ecclesiarum Domini atque sacerdotum utilitati consulens. Verumtamen subdolā malignantium versutiā subreptum est ei, ut beatum Lupum praesulem Senonum a sede propriā expulsum, in exsilium retruderet. Qui vir tantae sanctitatis fuisse palam ex gestorum scriptis suorum ostenditur, ut quādam die celebranti ei sacra missarum solemnia, coelitus gemma in sanctum prolapsa sit calicem. Denique rex poenitens facti, ab exsilio eum jussit reduci et ad se perduci. A quo commissorum postulatā impetratāque veniā, muneratum eum remisit ad sua.

Beatus quoque Eligius aurifex probatissimus, relicto patrio Lemovicini territorii solo, ad eumdem regem transiens, sellam auream regiae dignitati congruam fabricandi ab eo praeceptum pariter et impensas accepit. Et puras ab omni cupiditatis maculā gerens mаnūs, quae ad unius opificii susceperat usum, in duo divisit: et unam quidem non minoris magnitudinis, quam jussus fuerat, perfectam reddidit. Quod vero ex attributis sibi auri sumptibus superfuit, ne negligens perderet, vel suae concupiscentiae satisfaciendo retinere videretur, in minorem conflavit. Quā re princeps perspectā, laudatum illum ac remuneratum, palatii jubet incolere domicilia. Sed de his ista sufficiant.

Caput XVII.

recensere

De Dagoberti post annuntiatam sibi Clotharii mortem studiis, et Ariberti ac Brunulfi contra eum factione, deque corporum Dionysii et sociorum inventione miraculosā, necnon et Sadregisilo locum tenente in Aquitaniā.


Fama itaque defuncti Clotharii ad Dagobertum pervenerat, more ingenii humani, cui satis est, ubi capita acceperit, caetera non requirere. Quapropter Dagobertus lectos e regno Austrasiorum quos fidentiores reperit, in Neustriam et Burgundiam dirigit, ut ducum sive pontificum ipsarum gentium sibi gratiam sociarent. Id ab omnibus cum laetitiā susceptum eo quod cognoscerent regnum ei deberi. Remenses Dagobertum advenientem primi suscipiunt, inibi principibus memoratarum nationum cum summo gaudio confluentibus.

Ardebat Aribertus, frater ejus aliquid sibi publicorum committi munerum. Pari modo Brunulfus frater Sichildis reginae, Ariberti avunculus, paulatim ambiendo quosque potentiores, efficere moliebatur, ut spreto Dagoberto, rerum omnium summa nepoti suo committeretur. Verum illi parandae sibi potentiae magis intentum quam communi usui, arbitrati, et quod esset ingenio remissior, declinandum aestimavēre. Dagobertus tamen, optatis potitus, Brunulfo dignam factis vicissitudinem postmodum restituere curavit. Compositis vero erga se rebus, et studiis omnium qui rem militarem vel administrabant, vel circa suum imperium conspirabant, tactus corde atque respectu fraternae compassionis ad miserationem inflexus, amicorum consilio fratrem ex parte consortem regni fecit. Collatāque ei provinciā, quae a ripā Ligeris Wasconiam versus extenditur usque ad Pyrenaei juga montis, qui Galliam ab Hispaniā disterminat, pactum etiam cum eo scripto pepigit: "Ut, privato contentus habitu, nil amplius de paterno sperare deberet regno». Qui ubi potestatem adeptus est, sedem regni Tholosam eligens, sensu non, ut putabatur, tardus, verum naturā acris ad obeunda negotia, statim ingenio suo materiam invenit. Anno enim III (tertio, aliter quarto) postquam regnare coeperat, totam Wasconiae terram subegit atque regnum suum latius effecit. Universa autem Austria (Austrasia) cum Burgundiā, Neustria quoque, dominio parebant Dagoberti. Cujus actūs licet a nonnullis separatim digesti habeantur, tamen ne eos facta ejus lateant, apud quos praefata non invenitur scriptura, ea nos libuit perstringere.

Dagobertus quippe a Clothario genitore venerabili viro Arnulfo Metensi pontifici ad erudiendum traditus, pueritiae annos in studiis exercuit litterarum. Adolescentiam vero suam venatibus (quem morem Francorum principibus saepe fati sumus fuisse familiarem) assuefaciens, agere cervum quādam die instituit. Qui facile industriā equitum ac sagacitate inventus canum, eā velocitate quā illud animal uti consuevit, sylvas et montes, et si qua etiam occurrēre flumina transiens, in vicum, cui Catuliacus vocabulum est, cursu defertur.In hoc vico aedicula erat, quae corpora martyrum Dionysii ac sociorum ejus tegebat, in quam se cervus tuto reperto perfugio confert. Canes e vestigio eum secuti, nec ingredi apertis januis valentes, ostiatim oblatrabant. Adveniens Dagobertus, rem spectaculo admiratur dignam. Finitimos deinde rumor istius miraculi, et praecipue Dagobertum, ad reverentiam sollicitat sanctorum. Praeterea Clotharius quemdam Sadregisilum nomine, rebus sub se tractandis praefecerat, Aquitaniae ducatu specialiter ei commisso. Hic itaque regis filium superbiā quā tumebat, despicere contendens, prospere eum agere non aequo ferebat animo. Excusatio sane erat juvenilis aetatis, ne tumorem ex subjectione principum contraheret. Forte Clotharius venatum ivit, ac non parvo terrarum spatio a filio sejunctus, opportunitatem praebuit ut ducem ad convivium accersitum et contumaciae redargutum, Dagobertus flagellis caedi, barbaeque amputatione deturpari praeciperet. Audacis itaque facti conscius, latebrā quā, se insequente, cervum confugisse viderat, ipse quoque se recipit. Post haec Clotharius rediens, ducis compertā contumeliā, ex se genito multa furibundus interminans, mittit qui eum accersirent, dignas pro commissis ut lueret poenas. Interea Dagoberto coram martyribus humili corde prostato somnoque oppresso, assistens quidam venerando jucundus vultu, ne timeat edicit; eumque non solum praesenti periculo, verum aeterno liberandum supplicio et insuper solio regni donandum spondet, si tantummodo memorias eorumdem sanctorum se ornatum iri promittat. Nec fides promissis defuit. Nempe ut non vana (quibus saepe ludificamur) somnia fuisse intelligeret, hi qui missi ad eum a sacrā aede abducendum fuerant, cum non plus uno milliario a sanctuario abessent, progredi divinā ultra prohibentur virtute. Redeunt confusi, eique, a quo directi erant, quae pertulēre, nuntiant. Ille eos inertiae simul et infidelitatis arguens, dirigit alios qui quod illi neglexerant implerent. Quos similia passos, quasi nati fautores despiciens, per semetipsum filium a sepulcris martyrum avellere cupiens ibat. Sed, quia non minus in reges quam in alios homines Dei praevalet potentia, qui alios arguerat inertes fit ipse iners. Tandem agnoscens Christi ас servorum ejus potestatem, indulget veniam, filioque redit in pacem. Sicque, abeundi acceptā licentiā, aedi beatae succedit, ac precibus devotis gloriosos martyres ad sui suffragium invitat. Dagoberto tamen (ut postea claruit) nullus locus jucundior fuit.

Caput XVIII.

recensere

De Dagoberti cum Bertoaldo Saxonum duce periculoso praelio, et Clotharii subventione mirificā, ipsiusque Bertoaldi fugientis nece.


Austrasiis vero Francis rex institutus a patre, adversus Saxones qui rebellare tentaverant, arma movit, transgressusque Rhenum, cum Bertoaldo Saxonum duce pugnā commissā, ense percussus in caput, decisos cum parte galeae crines patri per armigerum mittit, et ut sibi, antequam cunctus corruat exercitus, in auxilium properet, mandat. Forte fortuna adfuit. Clotharius enim venationis gratiā Longolariam (Lagolariam) sylvam petierat. Ubi accepto periculorum filii nuntio, gravi exagitatus dolore, raptis quos in promptu habebat juvenibus, ad alios etiam ut se sequerentur directis legatis, brevi tempore longum iter emensus (nam et noctibus viam carpebat) ad filium usque pervenit. Et eā quidem nocte, fixis super Wiseram fluvium tentoriis, quieverunt. Mane autem facto, dum Franci plausūs ac voces laetitiae pro adventu regis Clotharii ederent, Bartoaldus Saxoniae dux super ripam fluminis praelium praestolans, audito tumultu, interrogat ut quid tantus in Francorum castris oriretur tumultus? Dictum est ei Clotharium advenisse regem, atque ob id diem festum agere Francos. At ille ad haec: "Falsā, ait, spe decepti prae timore desideria somniant sua. Nam regem, quem secum gratulantur manere, certā ferente famā, nos compertum habemus vitā jam defunctum». Clotharius citeriori armatus superstans littori, dum talia superbe profantem audiret, nil dicens, quo major taciturnitate suā hostibus incuteretur timor, celerrime galeā nudavit caput. Erat quippe ejus caesaries pulchrā canitie variata, in cujus aspectu ab adversariis maxime dignoscebatur. Denique statim a Bertoaldo agnitus, incongrua percepit responsa, in hunc modum a praefato contrariae partis duce prolata: "Tu ne, dixit, hīc muta aderas bestia?" Tunc rex hujusmodi commotus convicio, et ultra quam dicere possit exardescens irā, capiti repositā casside, calcaribus equum versus eum impulit, ut transmeato flumine se de inimicis suis ulcisceretur. Franci itidem, injuriā ducis permoti atque ejus exemplo animati flumen natantes transibant, sequentes regem; qui fugienti Bertoaldo infestus insistebat. Gravabatur sane ad insequendum et pondere armorum, et quod, dum transnataret fluvium, aqua sinum ejus necnon ocreas repleverat. Bertoaldus tamen recedendo clamabat ad regem non aequo et bono illum esse intentum, quod se persequeretur; sed solā hoc ageret laudis cupidine ductus, qui tanti aestimaretur, ut sequestratus a suis, hostem terga dare sibi compelleret. Verendum vero, ne hаeс res, in contrarium versa, ipsum potius pessundaret. Ista audem dum diceret, fugere non cessabat, et saepe se ejus servum, illum vero suum fatebatur fore dominum, viderique injustum ut, vel servus a clementissimo domino, vel dominus a servo, licet invito ас coacto, perimatur. Verum Clotharius, callide haec eum prosequi sciens, nec ea quae dicebantur curans, tandem pernicitate equi, quo vehebatur, eum assecutus interemit. Sublatoque ejus capite, ad filium et caeteros Francos (qui tristes, eо quod eum consequi nequirent, ejus saluti timentes, post eum iter pro posse accelerabant) regreditur. Indeque relevatis moestitiā eorum animis, unā cum eis Saxoniam ingressus, ita depopulatus est eam, ut nullum in eā hominem viventem relinqueret, qui longitudinem spathae quam tunc forte gerebat excessisset. Et Clotharius quidem hoc taliter egit.

Caput XIX.

recensere

De Dagoberti post mortem patris in Burgundiam, ut oppressos erigeret, profectione et reliquā peregrinatione, deque ejusdem repudiatā conjuge, cum Vestali matrimonio, et de consiliariis ejus bonis, Arnulfo episcopo, Pipino, et Chuniberto episcopo.


Dagobertus autem, eo defuncto, totius regimen nactus gentis, in Burgundiam eā propositi intentione proficiscitur, ut oppressis et calumniam sustinentibus justitiam exercendo subveniret. Ex cujus adventu fiducia bonis, maximeque pauperibus orta; seditiosos vero atque rapinae intentos, formido gravis incessarat, ac quaedam mentium consternatio. Qui ubi Lingonas attigit, pauperibus ac viduis se adeundi facultate concessā, unicuique, absque ullius acceptione personae, quod suum erat, legibus solvi fecit; aequitate servatā, quam diligit Altissimus. Post haec Divionem castrum adiit, paria ibidem acturus. Indeque Cabillonis profecturus, balneum matutinus ingreditur, praecipiens Amalgario et Arneberto ducibus, Willebaldo quoque patricio, ut Brunulfum, Ariberti fratris sui avunculum, propter infidelitatem sibi suspectum, interficerent. Deinde a Cabillonensi urbe, per Augustodunum Autissiodorum iter dirigens; post, per Senonum civitatem Parrhisios devenit. Et Romeliaco villā constitutus, Gomatrudem reginam (novercae suae Sichildis germanam) eo quod esset sterilis, consilio quorumdam Francorum relinquens, Nantildem quamdam puellam, a monasterio raptam, in matrimonium sibi junxit. Usque ad id temporis consilio beati Arnulfi Metensis urbis pontificis, necnon Pipini, in regno Austrasiorum majoris domūs officium gerentis, usus est. Ideoque tam strenuus tamque efficax in administrando apparebat regno, ut circumpositae nationes ejus vererentur nomen, suaque auxilia in subjiciendis exteris sponderent gentibus fide promptissimā. At vero post discessum praefati antistitis, consiliis jam dicti Pipini et Chuniberti, urbis Coloniae praesulis, obaudiens, suggerentibus eis, aequitati ac justitiae operam dabat.

Caput XX.

recensere

De Dagoberti ex Ragnetrude filio, qui dum a beato Amando baptizaretur respondit Amen, et de ejus in avaritiam foedam lapsu, spoliationeque templi divi Hilarii, ac libidine ejusdem; sed resipiscentiā consilio Pipini.


Porro VIII anno regni sui, cum (more regibus assueto) superiores Franciae partes pervagaretur, moestusque esset quod filium non progeneraret qui post se regnaret, puellam quamdam, Ragnetrudem nomine, thalamo sibi sociavit; ex quā filium eo anno suscepit. Quem dum postmodum in Aurelianensi urbe venerabilis vir Amandus Trajectensium episcopus, juxta morem fidelium, praesignaret, assistente genitore, pariterque Ariberto Aquitaniae rege, finitā oratione et nullo e tantā exercitūs multitudine Amen respondente, aperuit Dominus os pueri, qui non plusquam XXX a nativitate expleverat dies, ac audientibus cunctis, respondit Amen. Statim igitur sanctus antistes eum regeneravit; quem Aribertus rex de sacro fonte levavit. Magnus ex hoc facto stupor cum exsultatione, non tam reges quam universos replevit circumstantes.

Exinde Dagobertus, dum patrium saepe studet Neustriae invisere regnum, prioris oblitus bonitatis, non solum ecclesiarum, verum etiam quorumque locupletium inhians rebus, improbus effectus est praedo. Nam inter alia ecclesiarum Galliae spolia, ex occasione basilicae divi Dionysii exornandae, direptas valvas fusili aere fabrefactas a templo Sancti Hilarii Pictaviensis fertur abstulisse. Quas cum per Oceanum in Sequanam devehi jussisset, ut per eam Parrhisios usque ducerentur, una earum fluvio absorpta, nec postmodum dicitur fuisse reperta. Luxuriae tam ineffrenate se tradidit, ut exceptis tribus, quae cum nomine cultu etiam fulciebantur regio, plurimus concubinarum illi obsequeretur numerus. Aversum itaque cor ejus a Deo fuisse aestimabatur prorsusque abalienatum, nisi in semet reversus, peccata sua eleemosynis redimere deliberasset.

Erat in regno ejus Pipinus, de potentissimis Austrasiorum, familiaritati ejus inhaerens; qui oderat improbos, nec se miscebat flagitiosis. Hunc quidam malignantium Dagoberto adorsi sunt facere odiosum. Sed Domini protectus clementiā, cujus in observandā justitiā sectabatur praecepta, et insidias paratas evasit, et regi utilia suadendo fidelissimus apparuit. Cui cohaerebat alter, Ega nomine, in consilii salubritate et in principis haud dissimilis familiaritate. Is erat ex Neustriā, non mediocri praeditus potentiā.

Caput XXI.

recensere

De legatis ad imperatorem, et de imperatorum Focae et Heraclii gestis, et successibus Heraclii in Сhosdrohem Persarum tyrannum, ejusque nece crucisque Dominicae receptione.


Tunc temporis Servatius et Paternus, qui legatione functi fuerant ad Heraclium Focae successorem, regressi Dagoberto se praesentarunt, dicentes pacem se cum Heraclio firmasse perpetuam. Denique Focas imperator ab universo desertus senatu (quasi perversā insaniens mente, opes imperii in mare projiceret, dicens se muneribus Neptunum placare velle) ab Heracliano tunc Africae praefecto perimitur. Atque Heraclius Heracliani filius ei in imperium substituitur. Anno IX postquam purpura se induerat, hic Heraclius multas provincias a Persis pervasas reipublicae restituit aliasque graviter labefactatas vindicavit. Chosdroes (Chosdrohes) enim princeps Persarum, cuncta per quae transibat vastando, Hierosolymam venit, atque inter caeteras ecclesiasticas seu populares manubias, partem salutiferae crucis, quam ibi Helena mater Constantini quondam Augusti reliquerat, asportavit. Traditoque filio suo regno, ipse in argenteā turri (quam ad hos usūs paraverat) aureo residens solio, vexillum nostrae redemptionis, quasi collegam regni, e latere constituit. Quod ubi Heraclio nuntiatum est, cum validā militum manu Persidem petens, obviam habuit Chosdrohes filium, cum maximā Persarum phalange, quae eum, metu coacta tyranni, non voluntate ducta juvandi prosequebatur. Et conspirantibus utriusque partis studiis, imperator cum Persarum ductore singularem aggressus est pugnam, propositā lege, ne quis de utroque exercitu progrederetur, qui duci suo auxilium ferret. Quod si quis infringere decretum praesumeret, ab ipso principe suo, succisis poplitibus, vicino immergeretur flumini. Diu igitur animoseque congressione factā, Heraclius ad adversarium: "Ut quid, ait, tui hoc quod constituimus praevaricant pactum?" Ille reflexā cervice, ut videret quis suorum se veniret juvatum, ab Heraclio percussus equo dejectus est mortuus. Statim Persae supplices se Heraclio subdunt. Qui cum suis ad ulteriora progressus, Chosdrohem in memorato reperit fano residentem, et juxta eum Dominicam crucem. Quem dum interrogaret utrum Christi fidem suscipere, et salutare lignum (quod, licet indignus, honorifice tamen juxta suum tractaverat modum) vellet adorare; illeque responderet nullatenus id se facturum, Heraclius eum illico interfecit. Pervagatusque universam Persidem, filium Chosdroe parvulum (quem cum eo invenerat) baptizari praecipiens, eidem praeponit. Et argentum quidem turris exercitui, aurum vero restaurationi deputans ecclesiarum, cum multimodā praedā ac septem elephantis, assumptā etiam Salvatoris cruce, Hierosolymam, indeque Constantinopolim remeavit.

Caput XXII.

recensere

De Heraclii formā, et praesagii quo se a circumcisis pellendum viderat errore. Nam Judaeos propterea persequebatur, e Franciāque pellendos curavit; cum a Sarracenis fuerit pellendus. De eorum itaque agitur praelio et Heraclii morte.


Fuit autem vultu decorus, visu hilaris, mediocris staturā, egregiaeque fortitudinis; qui et leones saepe in arenā, et plures, solus interfecerit. Cumque litteris abunde esset instructus, ad ultimum astrologus efficitur. Agnoscens itaque in signis syderum imperium suum a circumcisā gente vastandum, et autumans id de Judaeis fuisse praemonstratum, per internuntios Dagobertum rogavit regem Francorum, ut cunctos Judaicae stirpis, qui in provinciis illi subjectis manebant, Christianos fieri praeciperet; eos vero qui nollent, aut exsilio aut morte damnari. Quod Dagobertus volens effecit, omnes qui noluerunt baptisma suscipere procul a finibus eliminans Franciae. Porro Heraclio non de Judaeis, sed de Sarracenis fuerat praeostensum. Agareni siquidem (qui et Sarraceni) gens perfida, ab Abraham cum origine ritum trahens circumcisionis, a radice Caucasi montis progressa, terras Heraclii populatum venerunt. Contra quos lecta militum manus, a Caesare directa, graviter est ab hostibus caesa. Nam centum quinquaginta millia ex militibus iuteriisse referuntur. Spolia caesorum victores rapta Augusto per legatos recipienda miserunt. At ille qui ultionem potius meditaretur, non solum oblata respuit, verum ipsā legatione Alanos in adjutorium sui, reseratis portis quas Alexander Magnus Caspio monti imposuerat, ad centum quinquaginta ferme armatorum millia pretio eduxit. Sarracenorum duo duces erant, qui ducenta millia armis instructa in bella ducebant. Cumque uterque exercitus procul a se invicem castra posuisset, nocte, quae diem belli praecedebat, subito in castris Graecorum quinquaginta duo millia pugnatorum exanimata in stratis reperta sunt. Quā de re reliqui, metu percussi, in diversa fugerunt, regnum suum depopulandum adversariis relinquentes. Qui, quasi acceptā injuriā quod obviare ausi hostes fuissent, vehementius vastationi institerunt. Tantae cladis nuntio Heraclius accepto, diffidens se posse resistere, cum jam illi majore prope Asiae parte pervasā, Hierosolymam infestare disponerent, in morbum incidit, et procedente in deterius corporis aegritudine, usque ad languorem animae, videlicet in Eutychis delapsus est sectam. Sociatā quoque jure connubii sororis suae sibi filiā, XXVI susceptae potestatis anno diem clausit ultimum. Cui successit Heraclona filius cum matre Martinā. Hic etiam duobus annis rerum summā potitus, fratri Constantino jura reliquit imperii.

Caput ХХIII.

recensere

De morte Ariberti regis Aquitaniae, et ejus filii Chilperici deque negociatoribus Francis male a Sclavis acceptis, et de legatione ad Samonem Sclavorum regem, et praelio cum eis commisso ejusque exitu Francis infelici.


Anno IX Dagoberti regis, Aribertus frater ejus Aquitaniae rex moritur, relinquens parvulum filium, nomine Chilpericum. Qui non diu rebus humanis superfuit. Opinio mortis ejus Dagoberto ascribebatur. Qui ejus compertā morte, Barontum (Barentum) ducem ad pervadendum ejus regnum, vel ad thesauros sibi adducendos, direxit. Barontus vero grave dispendium exinde fecisse memoratur.

Eo tempore, commutatores mercium ex Franciā Sclavorum ingressi patriam, a Sclavis rebus exspoliati suis, et qui resistere tentaverant interfecti sunt. Quapropter quidam, Sicharius vocabulo, missus a Dagoberto ad Samonem memoratae gentis principem, postulaturus de commissis justitiam, dum sciret se a Samone nolle videri, vestibus quibus Sclavi utebantur, ne agnosceretur indutus, conspectibus se offert regis praesentiam suam refugientis. Et quae sibi in mandatis tradita fuerant prolocutus, ait non debere eum contemptui habere gentem Francorum, eo quod ipse ас populus ei subjectus obnoxii forent servitutis Dagoberto eorum regi. His verbis Samo, provocatus ad iram, respondit, se cum populo suo, simul et terrā, Dagoberto libentissime pariturum, "Si tamen, inquit, disposuerit nobiscum amicitias conservare». Ad haec Sicharius: "Non est, ait, possibile, ut servi Christi cum canibus foedera jungant». Et respondente Samone: "Quandoquidem vos servos profitemini esse Dei, et nos ejus sumus canes, ideo ea quae vos nequiter contra ejus geritis voluntatem, ut inutiles famuli, nobis frequenter conceditur morsibus ipsa ulcisci", statim ejectus est Sicharius de conspectu ipsius. Quā exasperatus Dagobertus contumeliā, lectas ex Austriā dirigit militares copias ad debellandam Winidorum gentem. Quibus fuēre auxilio Alemanni cum Rotberto duce, necnon et Longobardi. Qui in eā, quā congressi parte victoriam adepti, plurimum captivorum ad propria redeuntes abduxerunt numerum. Austrasii vero Franci Winidos, qui in Vogastense (Vogastro, Vogasteo) confugerant castrum, obsidione clauserunt. Quam dum segniter administrarent, irruentibus super se hostibus graviter afflicti, castra cum tentoriis deserentes aufugerunt. Нас victoriā Winidi animosiores redditi, in Thoringam et circumjacentes Francorum terras sese effundunt, ita ut Dervanus dux, qui urbibus praeerat Sclavorum, quae usque ad id tempus Francis paruerant, desperatis rebus se ad caeteros transferret Sclavos. Enimvero, non tam virtute Winidorum haec clades accidit Francis, quantum ignaviā Austrasiorum. Alioqui vindictam, quam sub Clothario in Saxones, hanc ipsam sub Dagoberto in Sclavos exercuissent.

Caput XXIV.

recensere

De contentione inter Avares et Bulgaros de rege deligendo, et de Bulgaris expulsis a patriā et jussu Dagoberti unā nocte caesis.


His diebus inter Avares cognomento Hunnos, et eos qui Bulgari dicuntur, magna surrexit contentio, cui deberetur regni successio: utrum ex Bulgaris orto, an ex Avarorum semine procreato. Lis usque ad arma deducta, Hunnis victoriam peperit. Victi Bulgari, et a propriis exsules terris, Dagobertum expetunt regem Francorum, poscentes vacantem tellurem sibi concedi ad habitandum. Ille hyematum eos in Bajoariam dirigit, donec cum amicis deliberaret quid de eis ageret. Quibus per domos Bajoariorum hospitantibus, rex habito cum familiaribus tractatu (veritus ne quid novi molirentur) evocatis Bajoariis hoc dedit in mandatis, ut unusquisque eum, qui apud se hospitaretur cum conjuge ac liberis contrucidaret. Quod factum est; et unā nocte, quae tam crudeli operi designata erat, omnes neci traditi sunt.

Caput XXV.

recensere

De regibus Hispanis, et bello eis a Dagoberto per Burgundiones illato, et de Missorii postulatione, et direptione, ac recompensatione.


Porro apud Hispaniam defuncto Sisebodo rege clementissimo Sentila successit in regno. Qui dum multa in suos crudelia exerceret, Sisenandus quidam haud ignobilis Hispaniensis Dagobertum se contulit, rogans auxiliari eum sibi, quo Sentilam Hispaniā expelleret. Dagobertus universam regni Burgundionum militiam proficisci eo jubet, auxilium Sisenando laturam. Igitur ubi in Hispaniam divulgatum est, exercitum Francorum ad subsidium sui Sisenandum ducere, illico cuncti Sentilam jamdudum sibi odiosum deserunt, ac illum alterum bello aptiorem sine pugnā secuti sublimant in regnum. Abundantius et Venerandus duces cum exercitu tantum Tholosano Caesaraugustam usque Sisenandum prosecuti sunt. Ubi nobiles Gothorum se ei tradiderunt, et ipsi, ab eo donis munerati, ad propria redierunt. Post hoc Dagobertus, directis Amalgario et Venerando legatis, poscebat promissa sibi solvi. Spoponderat enim Sisenandus se ei missorium aureum ex thesauris Gothorum daturum, quem olim Torsimodus (qui apud Gothos regnaverat) ab Aetio, Romanorum patricio, dono acceperat. Quem dum legatis rex libenti animo tradidisset, Gothi speculati quod per illos transeundum foret iter, missorium diripiunt, nec eum publicis passi sunt offerri aerariis. Quamobrem Sisenandus postea Dagoberto regi, pro recompensatione missorii, ducenta millia solidorum annumeravit argenti. Quos Dagobertus basilicae Sancti Dionysii largitus est; in cujus constructione quantum liberalitatem ostenderit suam, in sequentibus declarabitur.

Caput XXVI.

recensere

De bello quod in Sclavos paravit Dagobertus a Saxonibus ob tributi levationem ficte suscepto; sed a Sigeberto filio regis feliciter gesto.


Anno autem decimo postquam praefatus Dagobertus regnare coeperat, memor malitiae Sclavorum in suos, collegit lectam e Franciae bellatoribus scaram, quam nos turmam vel cuneum appellare possumus. Cui properanti ad capiendam ultionem ex inimicis, occurrēre Saxonum legati, spondentium se fore vindices contumeliarum quae Francis illatae erant, si tributo quod regiis exhibebant usibus levari meruisset. Quingentas namque vaccas inferendales a Clothario Seniore, Clodovei filio, Chilperici patre, regiae mensae inferre jussi fuerant. Quae ideo inferendales dicebantur, eo quod singulis inferrentur annis. Dagobertus vero, sapienti Austrasiorum consilio, petita non abnuit, eo videlicet pacto, ut per succedentia semper tempora, Francorum limitem sibi vicinum Saxones contra adversantium defensarent incursūs. Hoc pactum sacramento quidem super arma (ut eis mos erat jurantibus) firmatum: sed nullā efficaciā factorum est stabilitum, licet censu quem solvere solebant, liberati essent. Sequenti etiam anno, cum assiduis Sclavorum incursionibus Thoringa laboraret, collato cum pontificibus ac senioribus gentis consilio, Dagobertus filium suum Sigebertum Austrasiis praeposuit, ut fungeretur rectoris munere cum regni honore. Tutores duos filio delegavit, Chunibertum Coloniae urbis (Campaniae) praesulem et Adalgisum palatii rectorem. Thesaurum etiam eis sufficientem tribuit, et quaecunque concessit, testamento cuncta inseri, ас sigilli impressione signari mandavit. Deinceps quandiu Sigebertus vixit, studio ac industriā Austrasiorum irruptiones refrenatae sunt Winidorum.

Caput XXVII.

recensere

De Clodovei filii Dagoberti ortu, et de regnorum inter Sigebertum et eum per patrem divisione, et de Denteleni Ducatu recepto.


Anno XII regis Dagoberti, eidem de reginā Nantilde nascitur filius, nomine Clodoveus; qui et Ludovius (Hludovicus) invenitur nuncupatus. Unde rex, suggerentibus iis qui utilitatibus regni consulere videbantur, aequā lance inter hos duos filios regnum dividere statuit. Sigebertum itaque seniorem ex liberis, Austriae, ul praelibatum est, regem instituit; Clodoveum vero minorem natu, pari dignitate Neustriae ac Burgundiae praefecit, restituto etiam ducatu Dentelini, qui usque ad illud tempus ab Austrasiis injuste retinebatur possessus. Quod quamvis Austrasii aegre tulerunt, metu tamen Dagoberti et ad praesens confirmaverunt et in posterum stabile fore promiserunt.

Caput XXVIII.

recensere

De Sadregisili ducis nece, et filiorum ejus ob ignaviam et paternae caedis negligentiam exhaeredatione. Et de bello in Vascones feliciter gesto, praeterquam quod Arembertus dux perierat.


Anno XIII regnante Dagoberto, Sadregisilus dux Aquitanorum a quibusdam hominibus, gladiatorio adversus eum animo insurgentibus, trucidatus est. Hic est Sadregisilus, quem a Dagoberto, adhuc in pueritiae annis constituto, superior declaravit sermo et flagellis caesum et barbae rasione deturpatum. Cujus filii, cum ultores potuissent fieri effusi sanguinis paterni, maluerunt vivere desides ac otiosi quam, perurgendo armis homicidas, cruorem exigere interfecti. Idcirco in publico Francorum conventu, a quibusdam proceribus secundum leges Romanas (quae sanciunt, a paternā eos decidere haereditate debere, qui noluerint interfecti nесеm vindicare) omnibus paternis exspoliati sunt bonis, atque inanes relicti. E quorum possessionibus, multas Dagobertus tribuit ecclesiae sancti Dionysii obsequia curantibus.

Anno XIIII Dagoberti, dum ei nuntiatum fuisset Vascones a suo imperio deficere velle, exercitum Burgundionum cum XII ducibus eo dirigit. Qui,commissā cum hostibus pugnā, eosdem acie superarunt, et multos ex eis captivos ducentes, terram eorum rapinis ac incendio desolaverunt. Denique cum summā felicitate totus ad propria redisset illaesus exercitus, ni dux Arembertus, cum maximā parte nobilium, et etiam veteranorum, ex his quos secum duxerat in valle Robolā, a Vasconibus fuisset interfectus. Hujus tantae multitudinis, quae Vasconiam bello subegit, licet multis rectoribus uteretur, princeps fuit Audoenus (Audonius): qui multis in praeliis sub Theodorico inventus est strenuus, cui praerogativa omnis de summis reservabatur rebus. Ad quem accedentes Vasconum primores, rogaverunt parci sibi, promittentes se Dagoberto regi praesentaturos, et de quibus arguerentur satisfacturos. Haec ille allegata sine dolo intelligens, exercitum unde venerat reduxit.

Caput XXIX.

recensere

De legatione ad Judicahilem Britanniae regem, cum quo Eligius vir bonus foedus pactus est, deque Judicahilis Audoenique religiositate.


His ita patratis, legatio a Dagoberto ad Judicahilem regem Britanniae dirigitur, ut quae Britanni contra Francos male gesserant emendarent. Alioqui universas copias, quae e Vasconiā redierant, comminatus est se Britonum finibus immisurum. Adsciscitur ad hanc Eligius exsequendam legationem, spectatae (ut praeostensum est) fidei vir. Qui plurima cum Judicahile allocutus de pace, non solum ut Francorum obtemperaret regi persuasit, verum Clippiacum villam, ubi tunc Dagobertus morabatur, regem secum perduxit. Ubi memoratus princeps et correctionem commissorum, et subjectionem sui Britannicique populi obtulit, ac pacem cum eo perpetuam iniit. Cumque Dagobertus ad curanda juxta morem epulis regalibus corpora se contulisset, Judicahil palatio egressus ad domum Dadonis referendarii, qui et Audoenus dictus est, eo quod religiosae vitae testimonium haberet, perrexit ibique pransus est. Erat enim ipse Judicahil religiosus valde, audieratque praedictum Dadonem studium sanctae conversationis habere. In crastinum valedicens Dagoberto regi, praemiisque regalibus ab eо donatus, in regnum suum est regressus.

Caput XXX.

recensere

De Dagoberti in ecclesias munificentiā, et de concione ejus in concilio procerum regni, deque testamento et donationibus ejus.


Eo anno, rex Dagobertus, omnibus circumpositis gentibus, nationibusque sibi subjugatis paceque per circuitum factā, ad pietatem intendit. Utque se gratum, coelestibus in se supra modum fluentibus beneficiis, demonstraret, universas pene Galliae ecclesias patrimonii sui haeredes instituit. Convocatisque filiis, ас turbā amicorum, generale indixit placitum in loco nuncupato Bigargio. Ad quod propere convenientibus cunctis Franciae primoribus, X Kal. Maias rex solio residens aureo, hoc apud eos disseruit modo: "Causa modo mihi, amantissimi filii et quicunque adestis Francorum potentes, utilis ac fructuosa visa est vos vocandi intentio, ut de iis quae pro remedio animae meae agere institui, non ego solus mihi applauderem. Quia etenim caduca gerimus corpora, animasque immortales, magna nobis, si dissimulare nolumus, est indicta probitatis necessitas: ne si (quod absit) minus fuerimus intenti, non solum corruptionem quam speramus corporum, verum et ipsam aeternitatem animarum perpetuis tradamus incendiis. Ideoque ego, reminiscens justis praeparata praemia, et praeparata iniquis supplicia, memor etiam malorum quae gessi, testamentum scribere decrevi, quo omnes regni nostri sanctorum basilicas isto tempore famosas, haeredes faciamus earum, quae eis a nobis traditae sunt, rerum. Constitui etiam quatuor fieri uno tenore exemplaria et ea manibus subter firmare, non tantum meis, sed etiam filiorum meorum Sigeberti ac Ludovii (Hludovici), quos hodie reges constituo, vestris quoque qui astatis sanctissimi pontifices, necnon gentis nostrae principes. E quibus unum Lugduni in Galliā, aliud Parrhisiis, tertium Mettis in Archivis Ecclesiarum custodienda dirigimus. Quartum autem, quod prae manibus habemus, in thesauris nostris asservari praecipimus. Cumque, post depositam a nobis carnis sarcinam, unusquisque praesulum, qui locis praecepto inscriptis praefuerint, sibi assignata susceperint, rogamus et obtestamur per terribile Domini nostri Jesu Christi nomen, ut memoriam nostri tribus in hebdomadā diebus per sequentes annos faciant; ac pro requie animae nostrae sacrificium offerant salutare, nomenque nostrum, quasi perpetuum tenentes memoriale, libro inserant vitae».

Huius exemplar partim hīc inserere studuimus: quatenus piissimi principis patescat quantus erga Deum sanctosque fuerit devotionis affectus. Est autem huiusmodi:


"In nomine Trinitatis Domini Dei omnipotentis, Apostolicis patribus, Pontificibus videlicet, ac Abbatibus, et reliquis sacerdotibus intra regnum nostrum consistentibus Dagobertus rex Francorum.

Quantum intellectualis sensus humani potest mente sagaci pensare, atque solerti indagatione perpendere, nihil amplius valet in huius saeculi luce ac fugitivo gaudio lucrari, quam quod de rebus transitoriis, locis venerabilibus quis studeat in alimoniam pauperum impendere: quatenus qui fragilitatem naturae generaliter patiuntur, priusquam subitanea transpositio eveniat, pro salute animae invigilent: ut non inveniatur quisquam imparatus, vel sine aliquo respectu discedat e seculo. Quin potius, dum propriae libertatis jure subsistit, ex caducis substantiis intra aeterna tabernacula vitam studeat mercari perpetuam: ut inter justorum consortium desiderabilem valeat locum adipisci»,

et caetera. Itemque post pauca:

«Itaque nobis sanā mente sanoque concilio placuit, et (ut diximus) devotio divina nos ammonuit, ut pro salute nostrā et pro aeternā retributione conscribendum praeciperemus testamentum: et pro immutabili beneficio quatuor uno tenore firmavimus instrumenta: et quicquid ubique per loca sanctorum contulimus, inibi simili annotatione contexuimus. Ex quibus unum Lugdunum Galliae direximus: Aliud vero Parrhisiis in archivis ecclesiae commendavimus»,

ut supra dictum est. Deinde subjungitur:

«Donamus igitur ad basilicam Domini Vincentii Parrhisiis, ubi sepulturam, quandoquidem Deus jusserit, habere disponimus, donatumque in perpetuum esse decrevimus, villam cognominatam Cumbis, in pago Parrhisiaco: quam Ursa filia Alderici tenuit. Pari modo ad basilicam Sancti Petri Apostoli Parrhisiis, ubi Sancta Genovefa requiescit in corpore, villam Dravernum in Briegio. Ad basilicam vero divi Dionysii item Parrhisiis, ubi cum sociis suis requiescit, villam Braunate in Briegio. Ad basilicam dominae Sanctae Columbae et domini sancti Lupi Senonis, villam Grandecampum in Gastinensi» et caetera, quae ibi plura continentur. Ad ultimum vero intulit:

" Vos autem, boni filii, considerantes primum naturae religionem, cujus gratia etiam bestias ligat, manete fratres, et nolite exuere quo onerati estis. Deinde reveremini me patrem vestrum, qui rogare malo, cum possim jubere, ut statuta nostra inconvulsa servetis, si vestra a successoribus vestris servari mavultis: profecto scientes, quod si a nobis sancita contemptui habueritis (quod non arbitror) pari modo et vestra a posteris contemnentur decreta».

His dictis, et cunctis longaevam ei felicemque optantibus in hoc saeculo vitam, ас in futuro manentem, salutatis omnibus coetum dimisit, ut rediret unusquisque ad sua.

Caput XXXI.

recensere

De fide praestitā Francis a Vasconibus. Et de abbatibus S. Germani.


Quinto decimo vero regni sui anno, omnes fere seniores Vasconiae, cum Amando duce, ad eum Clippiacum venerunt; ejusque formidantes praesentiam, in oratorium Sancti Dionysii confugerunt. Quos etsi dignos morte judicaverat, respectu tamen sanctorum, quorum expetierant memoriam, eis indulsit vitam. Qui sacramento fidem dantes se de caetero fideles Dagoberto, ас reliquis post eum regibus fore Francorum, ad patriam redire permissi sunt suam.

His diebus vitā decedente Gauscione sancti Germani abbate, Germanus regiminis locum suscepit.

Caput XXXII.

recensere

De Grimoaldi regis Longobardorum gestis, et fratrum ejus caede, deque Constantino imperatore (qui et Соnstans dictus est) Beneventum obsidente, et de crudelitate ejus et exitio, et Mezentii tyranni, deque Constantii imperio.


Dagoberto igitur pacifice apud Gallias regnante, Longobardis Grimoaldus praeerat, qui exstincto Godiperto Ariperti regis filio, et ejus fratre Bertharit (Pertharit) Italiā pulso, regnum arripuerat. Hic est Grimoaldus, de quo praefati sumus, quod praedictā eversā urbe, Avarem, a quo captivus adhuc puer ducebatur (ut dictum est) occiderat. Cujus fratres Tasonem ac Caconem, Gregorius Romanorum patricius, in civitate Opitergium dolosā fraude peremit. Nam promittens Tasoni quod barbam ejus praescindens, juxta morem antiquorum, eum sibi adoptaret in filium, cum fratre ac paucis fidelium ad se venire suasit. Ingredientique urbem portas post tergum claudi praecipiens, milites armatos qui eum interficerent direxit. Quod ubi qui ingressi erant animadverterunt, ultimum sibi vale dicentes, per plateas civitatis dispersi obvios quosque trucidabant. Maximāque editā strage, tandem pauci a pluribus circumventi obtruncantur. Gregorius itaque qui spoponderat se barbam Tasoni abscissurum, non solum barbam, verum et amputavit ejus caput. Verumtamen ne perjurus diceretur, barbae quoque summitamen inaniter praecidit. Quaeropter Grimoaldus regno potitus, Opitergium funditus evertit in ultionem fratrum inibi peremptorum. Cujus temporibus Constantinus Augustus, qui et Constans dictus est, Longobardos Italiā pellere cupiens, transmeato Adriatico mari, Beneventum obsedit. Unde subito adventu Grimoaldi territus, discessit, relicto cum exercitu quodam ex optimatibus nomine Saburro, qui cum Grimoaldo proelio conflixit. Tunc unus e Longobardis, vocabulo Amalongus, qui regium contum solitus erat ferre, quemdam Graeculum eodem conto percussum, e sellā equitatoriā super caput suum elevans, reliquos perterrefactos fugere compulit. Talia agnoscens imperator, iracundiam corde conceptam in suos (hoc est Romanos) convertit, moxque Romam pertendit, et a Vitaliano papā honorifice susceptus, primo quidem die obtulit beato Petro pallium auro textum, in crastinum vero, et per XII continuos dies quibus ibi resedit, omnia quae fuerant antiquitus in ornamentum civitatis ex aere instituta, deponi jussit. In tantum ut etiam basilicam Beatae Mariae (Pantheon antiquitus vocatam) discooperiret, tegulasque ex aere factas exinde auferret, easque cum aliis ornamentis Constantinopolim transmitteret. Qui tamen, ubi Siciliam attigit, meritas tantarum iniquitatum poenas luit. Nam ejusdem insulae incolas, Calabriaeque ac Sardiniae, atque Africae, afflictionibus tam gravissimis attrivit, ut uxores a maritis et filii a parentibus separati, duram cogerentur perpeti servitutem. Itaque imperator, suis quam hostibus infestior, a militibus ejus saevitiam exsecrantibus in balneo interficitur. Post quem Mezentius in Siciliā tyrannidem arripuit. Quo pari modo sine morā punito, capiteque ejus Constantinopolim perlato, Constantinus, Constantini (de quo praemisimus) filius, XVII annis Romani tenuit gubernacula imperii. Sane patris ejus temporibus, Vitalianus papa Theodorum archiepiscopum et Adrianum abbatem in Britanniam direxit, ad corroborandam, quam beatus Gregorius in Anglorum gente severat, fidei Christianae segetem.

Caput XXXIII.

recensere

De Dagoberti laudabili obitu et sepulturā, ac aedis divi Dionysii aedificatione et ornatu.


Porro inctytus rex Francorum Dagobertus, annis XVI gloriosā functus regni administratione, in Spinogilo villā super flumen Sequanae sitā, haud procul a Parrhisiis constitutus, profluvio ventris laborare coepit. Indeque obsequentium manibus ad basilicam Sancti Dionysii delatus, dum se incommodo ultimae aegritudinis ad mortem urgeri intellexisset, Egam consiliarium suum summā cum celeritate ad se venire mandavit, seque discessurum e praesenti saeculo intimans, uxorem suam Nantildem ac filium Clodoveum ejus tuitioni commisit, et ut secundum prudentiam sibi a Deo concessam filium enutriret, pieque regnum disponeret, admonuit. Caeteris etiam optimatibus ac pontificibus Neustriae ac Burgundiae accersitis, filio eos eisque filium commendans, XIIII Kal. Februarii diem clausit extremum. Cujus corpus condītum aromatibus, sepultum est in ecclesiā sancti Dionysii, in dextro latere sepulcri ipsius martyris. Denique, ut supra ostensum est, cum se ornatum ire illius memoriam sociorumque ejus pollicitus esset, templum eis condidit universis, quae in Galliā tunc temporis erant, excellentius templis. Nullumque impensis statuens modum, marmoreis illud columnis similique venustavit pavimento, immenso aedificandi sumptu et exquisito fabricatum decore. Nec minor illi in aliis quoque ornatibus intentio. Nam vestibus auro textis et palliis holosericis, totum interiorem circumdedit templi ambitum. Ordinem psallentium uti apud sanctum Martinum Turonis, necnon apud sanctum Mauritium Agaunis et apud sanctum Germanum Parrhisiis agebatur, inibi instituit. Praedia vero tam innumera fratribus in eodem loco Deo famulantibus, sive matriculariis ecclesiae contulit, ut devotio animi ejus plurimum admirabilis esset. Fuit etenim idem rex Dagobertus admodum cautus, ingenio astutus, circa benevolos et sibi fideles mansuetus, rebellibus autem ac perfidis valde terribilis. Exercitiis corporis, maximeque venationibus deditus, atque in omni agilitate corporeā strenuus; peritiā quoque ac virtute in bello praevalidus.

Caput XXXIV.

recensere

De visione factā Anachoritae super statu Dagoberti regis defuncti, et quid prosit templorum ornatio, et obsit spoliatio.


Caeterum eo tempore quo terminum sortitus est vitae, quidam illustris Ansoaldus nomine, defensor Pictaviensis Ecclesiae, partes peragrabat Siciliae. Qui dum evectu reverteretur navali, appulit ad quamdam brevem insulam, praesentiā ac meritis cujusdam solitarii qui Joannes dicebatur redimitam. A quo, dum de salute animae cum eo sermocinaretur, interrogatus utrum regem Dagobertum cognovisset, illeque se eum optime nosse respondisset, rursum a sene rogatus mores vitamque regis exposuit. Cui senex: "Cum, ait, multa vigiliarum ac jejuniorum, simulque senectutis fatigatione depressus, paululum membra sopori dedissem, astitit mihi quidam, venerandā decorus canitie, monens ut propere surgerem, et pro Dagoberti regis animā, quae eādem a corpore exierat horā, Domini exorarem clementiam. Quod cum facere maturato curassem, apparuerunt subito haud procul in pelago deformes truculentā facie daemones, vinctum regem Dagobertum per spatia maris agitantes, inflictisque insuper verberibus ad Vulcania loca trahentes. Qui distentus cruciatibus, inter agitationes et verbera, quorundam sanctorum audiebatur postulare suffragia. Cum repente aperto coelo, inter fulmina in fluctūs cum fragore ruentia, visi sunt descendisse viri decore nitentes mirabili. Requirere coepi ab eis qui essent. Qui dixerunt se esse illos quos Dagobertus ad suum vocaverat auxilium, Dionysium videlicet ac Mauritium martyres, necnon Martinum confessorem. Hi ereptam daemonibus animam secum ad aethera levaverunt, canentes hunc psalmum: "Beatus quem elegisti et assumpsisti, Domine; habitavit in atriis tuis" (Psal. LXIV. 4 )» Нaес vir ille venerabilis Joannes Ansoaldo retulit se vidisse. Quae ille, in Gallias reversus, sancto Audoeno narravit, qui ea in unā conscripta chartulā posteris reliquit in ordinem historiae digerenda. Ex quā re datur intelligi nullo modo a sanctis ornatum contemni, quem ad eorum memorias devoti conferunt viri. Quamquam enim quorundam calumniatorum, et cuncta devorare cupientium haec vox sit: "Nil, aiunt, Deo vel sanctis ejus prosunt aurum, sive argentum ligno affixum, seu parietibus dependentia pallia»: non tamen sine causā ultione puniti sunt divinā vel Balthasar, vasa de templo Domini rapta in turpes convertens usūs, vel Heliodorus, aerarium Dei diripere conatus. Antiochus quoque, quia Hierosolymitanae urbis templum Altissimo consecratum exspoliavit, postmodum scatens vermibus exspiravit. Dagobertus vero eos specialius sanctos sibi auxiliari poscebat, quorum basilicas plus caeteris se opibus ditasse meminerat.

Caput XXXV.

recensere

De Clodovei sub Еgа justo principatu, et Paradisi Romani pavimento. Et de Gothorum in Hispaniā regibus Tolgā et Risicindo.


At vero Dagoberto defuncto, ejus filius Clodoveus, quem etiam Ludovium (Hludovicum) diximus fuisse nominatum, cum matre Nantilde in partes coepit regnare Neustriae et Burgundiae, Ega consiliario palatium cum regno gubernante. Qui patientiae deditus, abundans opibus, justitiae erat cultor eximius, et genere claro oriundus. Tantummodo blasphemabatur a pluribus quod esset avaritiae deditus. Qui tamen res pauperum, quae sub Dagoberto pervasae et fisco fuerant injuste sociatae, possessoribus cum omni reddidit integritate.

His diebus dominus papa Romanae Ecclesiae locum, qui Paradisus dicitur, ante basilicam Beati Petri apostoli, candidis et magnis marmoribus mirifice stravit.

Apud Hispanias mortuo Sisenando, Tolga filius ejus petente patre rex creatus est. Cumque Gothi pueritiam regis aucupati, more sibi assueto multimoda committerent scelera, Cintasindus quidam Gothorum praeminentissimus, Tolgā regno pulso ac clerico fieri coacto, regnum arripuit. Qui agnoscens consuetudinem gentis, quam in interficiendis sive expellendis habebant regibus, plurimos ex eis quos huic vitio scivit deditos neci tradidit: ita ut de potentioribus quidem ducentos, de plebe vero quingentos ferme interficeret, residuos exsilio condemnaret. Ipse autem cum quiete regno potitus fuisset, filium Risicindum (Rusincindum), vivens regem instituit. Hic de malis quae gesserat poenitentiam agens eleemosynasque multas faciens, nonagesimo (ut fertur) vitae anno diem clausit.

Caput XXXVI.

recensere

De thesauri regii divisione, et consiliis Pippini Sigeberto datis.


Quoniam quidem superius demonstravimus, quo ordine vitae superstes Dagobertus inter liberos suos regnum diviserit, nunc intimandum, quo pacto post illius excessum inter ipsos ejus sint partiti thesauri. Igitur Pippinus, qui sub Dagoberto assidue cum aliquibus ex Austriā primoribus palatium incoluerat, eo obeunte ad Sigebertum se confert, junctoque cum Chuniberto pontifice (ut pridem) amicitiarum foedere, utilia cum eo regi memorato ministrabat consilia. Ex quorum sententiā Sigebertus ad Clodoveum dirigit fratrem, qui debitam sibi portionem ex paternis posceret thesauris. Ad quam redhibendam certus cum loco designatur terminus. Statutā ergo die, Chunibertus cum Pippino usque Compendium villam regiam accessit. Ibique, procurante Ega Clodovei regis palatium gubernante, omnis thesaurorum Dagoberti supellex, in speciebus variis muneribusque antea abditis prolata, ac inter fratres aequā est lance divisa, tertiā parte tamen, ex omnibus quae Dagobertus acquisierat, postquam Nantildem sibi sociaverat, ipsi reginae servatā. Partem Sigeberti Chunibertus et Pippinus ad ipsum pertulerunt.

Caput XXXVII.

recensere

De Egae morte, et Erchinoaldi praefecturā, et Ermenfridi homicidio.


Anno tertio regni Clodovei, Ega, praefectus palatii, Clippiaco villā febre vexatus moritur. Post cujus discessum, Erchinoaldus, Dagoberti regis ex genitrice consanguineus, major domūs in Neustriā est institutus. Qui humilis, pacificus, cunctisque virtutum bonis existens ornatus, sacerdotes Domini diligendo verebatur, et ipse ab eis et ab universis optimatibus diligebatur. Ante paucos sane dies obitūs Egani, Ermenfredus quidam,qui ejus duxerat filiam, Ainulfum (Arnulfum) comitem apud Albiodorum vicum in Mallo interfecit. Quapropter grave suarum rerum, permittente, pariter ac jubente Nantilde, a propinquis Ainulphi passus est dispendium. Ipse quoque a rege sibi metuens, Remis in basilicā sancti Remigii per multos resedit dies.

Caput XXXVIII.

recensere

De Pippini morte a multis fletā, et filii ejus post multam contentionem et factionem successione in praefecturā.


Evoluto anno Pippinus diem obiit, maximum Austrasiis relinquens luctum causā mortis suae generatum, eo quod propter animi mansuetudinem et justitiae servatam aequitatem, ab universis diligeretur. Cujus filius Grimoaldus, strenuus admodum juvenis, propter egregia patris merita, populo simul et principibus valde erat charus. At vero Otto (Otho) quidem, Berone genitus patre, sperabat se comitem palatii fieri posse, eo quod bajulus fuerat regis Sigeberti in ejus tenerā aetate. Idcirco dum Grimoaldum paulatim despicere, nec jam odium adversus eum conceptum velare, imo crebro contemptu sese manifestum coeperat demonstrare adversarium, Grimoaldus paternae amicitiae praerogativā Chuniberto pontifici jamdudum foederatus, moliebatur Ottonem pellere palatio. Sed cum id nequisset explere, exosum eum Leutherio Alemannorum effecit duci, a quo idem Otto decimo Sigeberti regis anno intefectus est, et Grimoaldus in locum patris major domūs in Austriae regno institutus.

Caput XXXIX.

recensere

De Flaucato majore domūs Burgundiae, et simultate ejus cum Willibado.


Anno quarto regni sui Clodoveus cum Nantilde matre Aurelianos caput regni Burgundiae petiit. Ubi advenientes pontifices ас optimates ipsius gentis, et se dominio Clodovei tradentes, Nantildis humanissime tractavit, utque filio fidem servarent admonuit. Quorum consilio Flaucatum, Franciā oriundum, praefectum instiluit palatii, sociatā ei nepte suā Ragnebertā in matrimonium. De caetero Erchinoaldus et Flaucatus (quorum unus Neustriae, alter Burgundiae post regem praeerat aulae) dextras sibi mutuae societatis adinvicem dederunt, ut in communi tractatu parique consensu, quae pacis essent sectantes, justitiae et aequitatis jura in subditis custodirent. E quibus Flaucatus in Burgundiam transiens commissa sibi munia impigre curabat. Cujus restitit conatibus Willibadus Ultrajuranus patricius, qui generis nobilitate et opum affluentiā sese extollens, despectui ducebat illi subjici, aut ejus parere praeceptis. Flaucatus tamen id sibi dissimulans cognitum, mense Maio ad generale placitum cum Clodoveo Cabillonis agi decretum properare non distulit. Quo etiam Willibadus cum invidioso satis agmine, et quod minari bellum videretur, pertendit. Nec palatium ingredi voluit, metuens videlicet ne a Flaucato incautus opprimeretur. Quod ubi Flaucatus animadvertit, palatio egressus eum interficere voluit. Cui sese frater Amalbertus obvium tulit, et a Willibadi, ei frustra resistere parantis, nece distulit. Exinde Flaucatus rimabatur opportunitatem, ut de Willibado ultimam sumeret ultionem.

Caput XL.

recensere

De Nantildis reginae obitu, Willibadi caede, et Flaucati paulo post morte non immeritā.


Eo anno, Nantildis regina est defuncta, atque in ecclesiā sancti Dionysii, in eodem quo Dagobertus sepulcro posita. Ipsoque anno Clodoveus ab urbe Parrhisiorum cum Erchinoaldo et Flaucato ducibus, ac nonnullis Franciae primatibus, mense Septembri progressus, per Senonas et Autissiodorum ad Augustodunensem profectus est civitatem. Indeque ad Willibadum nuntium dirigit, mandans ut quantocyus ad se veniret. Ille quamvis cavendum sibi esse a praeparatis insidiis non ignoraret, periculosum tamen arbitratus regi non obedire, dictis quidem paruit, quae non audebat refellere; sed validā armatorum vallatus multitudine adventabat. Cui occurrit Ermenricus quidam, cum aliis ex numero nobilium a rege directus, ut eum sine cunctatione ad palatium debere properare hortaretur, simulque ut fidem daret, eum nil laesionis in eundo vel redeundo perpessurum. Cujus verbis non ex toto derogans credulitatem, ibat. Quem etiam donis uberioribus honoravit, et ut se ad civitatem praecederet rogavit. Verumtamen nec sic sufficienter sui securus, Agilulfum, Valentiae praesulem, ac Wisconem comitem ad regiam prae se ire jubet aulam, et quae de eo agerentur agnoscere agnitaque ad se velociter referre. Hos Flaucatus in urbe detineri fecit, et ipse maturius surgens cum suis, civitate relictā, adversus Willibadum praeliaturus iter arripuit. Auxilio ei erant Erchinoaldus dux cum Neustrasiis, Amalgarius et Ramelenus non ignobiles juvenum, quos comitabatur haud spernenda multitudo satellitum. E quibus Ramelenus et Amalgarius, cum sibi obsequentibus, Flaucato in acie auxilium tulēre, caeterā multitudine procul stante ac eventum belli praestolante. Nuntius hostilis adventūs praecurrens, dubitationem ademit Willibado. Qui hortatus socios, ne incruentam victoriam adversariis esse sinerent, excepit advenientes. In primā autem fronte ipse mortuus prosternitur quippe sui jam contemptu vitae prodigus, et desperatione salutis totum se in hostem effundens. Bertarius quoque partium Flaucati, dum adversarios vehementer urget, obviavit cuidam Madalulfo Burgundioni olim sibi familiaritate notissimo. Qui Bertarium sese vocantem, sibique, quod si ad se veniret, eum salvum certamine liberaret pollicentem, et ad eum protegendum clypeum elevantem, ingratus beneficii conto percussit in pectus. Cujus filius Aubedo, patris excitūs periculo, ad eum cucurrit, adversumque Madalulfi pectus lanceā transverberavit, et cunctos qui suum appetierent patrem aut percussit, aut in fugam egit. Sicque genitorem suum, licet graviter vulneratum, nati pietas custodivit, ne imminentem experiretur mortem. Hi vero qui noluerant bello interesse, conspicientes Flaucatum jam jamque superiorem conflictu fore, tentoria Willibadi et sociorum ejus pervadentes, quidquid supellectilis in eis reperiēre abstulerunt. Equos quoque peremptorum per diversa vagantes abegerunt. Postero die Flaucatus Augustoduno egressus Cabillonas venit, sequentique, quo urbem ingressus est die, eadem civitas fortuito conflagravit incendio. Flaucatus febre vexatus, in scaphā per Ararim ad Divionem castrum devectus, ibi exhalavit spiritum, et in basilicā Sancti Benigni est sepultus. Creditum est a plurimis hos duos viros, Flaucatum videlicet et Willibadum, dignas meritorum suorum luisse poenas, eo quod multis irretiti essent perjuriis quae, datis ad invicem per loca sanctorum sacramentis, commiserant.

Caput XLI.

recensere

De Clodovei in pauperes erogatione, concione et templi ас coenobii Dionysiani ab episcopali subjectione exemptione: et de viris sanctis qui intererant ac piis eorum operibus.


Anno XIV (decimo quarto) suscepti regiminis, Clodoveus rex argentum, quo genitor suus absidem super sepulcra martyrum Dionysii, Rustici ac Eleutherii prominentem operuerat, auferri mandavit et Aigulfo loci illius abbati tradi, ut ipse illud egenis et necessitatem patientibus (quia fames eo tempore totam pene occupaverat Franciam) dispensaret. Et quia idem locus sub potestate adhuc constitutus erat Parrhisiaci pontificis, tale quid idem Deo amabilis excogitavit princeps.

Anno enim XVI (decimo sexto) ex quo sceptra susceperat regalia, pontifices et totius gentis principes Clippiacum convenire jubens, mediusque inter eos solio residens, hoc habuit sermonis exordium: "Quamquam, inquiens, Francigenae cives, terreni nos cura principatūs admonuerit publicis vos consultores rebus advocare; tamen prius nobis convenit ea quae Dei et sanctorum ejus sunt disponere, ut postmodum ea quae nostra sunt, dante Deo ex sententiā cedant. Ille enim qui per semetipsum polliceri dignatus est, dicens: "Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis" (Matth. VI. 33.), nobis suis obtemperantibus praeceptis sua conferet promissa. Requiramus itaque quae sint placita sanctis in regno jam consistentibus aeterni Patris, et cuncta nobis evenient prospera in terris si ea curaverimus adimplere factis. Intentionem igitur nostri cordis vos, sacerdotes, qui dii vocati estis et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI. 6.) attendite et audite, et auditam, si approbaveritis, unā nobiscum ad effectum adducere elaborate. Nostri itaque devotio haec exstat animi, ut monasterium patroni nostri domini Dionysii, in quo ipse cum consortibus testimonii veritatis requiescit humatus, et piae memoriae genitores nostri, dominus videlicet Dagobertus, ac domina Nantildis, se sepelire mandaverunt, ab omni solvamus dominio mortalium: quatinus abba vel fratres eo loco commanentes, possessiones a parentibus nostris sive ab aliis fidelibus Christianis sibi traditas, absque ullius dominantis inquietudine possidentes, pro salute nostrā ac statu regni nostri liberius Deum deprecentur. Huic autem nostrae suggestioni consentit venerabilis Landericus Parrhisiacae urbis praesul: in cujus dioicesi coenobium illud situm est, et cui usque ad praesens tempus subjectum fuit. Hanc ergo libertatem servi Dei inibi constituti dum fuerint adepti, nulliusque praeter Dei ac sanctorum ejus, nostrumque, cui etiam tota natio Francorum paret, fuerint perpessi dominatum, sciant se debito tali genitoribus nostris et nobis eisque qui nostro (ut speramus) per Dei gratiam orientur ex semine fore obnoxios, ut pro nostrā eorumque quos memoravimus praesenti ac futurā requie non desinant Deum exorare». Haec regem pro concione locutum, circumsistentes postquam intente auscultaverunt, in laudibus ejus proclamantes, mansura ei optavēre gaudia.

Huic conventui interfuēre prope omnes Gallicani episcopi: inter quos quidam sancti exstiterunt viri, quos sancta Ecclesia dignis effert honoribus, eo quod ad eorum sepulchra variis vexati sanentur infirmitatibus. Id est beatus Audoenus, et sanctus Rado frater ipsius, atque dominus Eligius cum beato Sulpitio, nec non sancto Eucherio. E quibus beatus Audoenus (qui et Dado dictus est) referendarius fuit regis Dagoberti, filiusque praecellentissimi viri Autharii. Qui referendarius ideo est dictus quod ad eum universae publicae deferrentur conscriptiones, ipseque eas annulo regis sive sigillo ab eо sibi commisso muniret seu firmaret. Cui fuerunt duo fratres, Ado scilicet et Rado. Ado itaque spretis saecularibus pompis, construxit monasterium in saltu Iodrensi super Matronam fluvium, quod nominavit Iodrum (Iotrum): in quo ipse sub regulā abbatis Columbani Deo usque ad diem servivit ultimum. Rado quoque zelo fraterni studii animatus, dum thesauris praeesset regalibus, et ipse in paternā haereditate aedificavit coenobium, quod ex proprio nomine vocavit Radolium. Porro beatus Audoenus, ne impar in bonis operibus videretur suis esse fratribus, ipse etiam fabricavit monasterium intra Brigensem saltum, quod Hierusalem ab eo quidem est nominatum: sed nunc a fluviolo, super quem est situm, Resbascense dicitur coenobium. Hos fratres ad tam praeclara exercitia, exemplo sanctissimi reor excitatos esse Eligii. Ille enim dum in palatio gratam Deo et hominibus ageret vitam, a rege Dagoberto petierat condonari sibi villam in pago Lemovicino sitam, Solemniacum cognominatam. In quā et monasterium construxit, et congregationem Deo servientium monachorum statuit.

De fundatione Coenobii Floriacensis.

Res роstulаге videtur, ut quia aliorum mentionem fecimus lосоrum, qualiter vel а quibus fuerint personis fundati, nоstri non praetermittamus fundationem Сoеnоbii: in quo et venerabilis, ac virtutum praeconio insignis Benedictus Pater согроге quiescit humatus: et nos аb ipsis, ut ita dictum sit, enutriti cunabulis, quicquid in nobis boni vel utile extat, si quid tamen еst, ipsius patroni intercedentibus meritis а Deo percepimus.

Igitur gloriosо Rege Clodoveo Dagoberti filio regni Francorum moderamina disроnеnte, quidam vir genere nobilis, nec minus probitate clarus mentis, Leodebodus nomine, in Моnаsterio sancti Aniani, suburbio Aurelianensi, Abbatis fungebatur officio. Нiс ad saepedictum accedens Principem, соmmutationem exposcebat fieri Floriaci fisci. Cui petitioni Rex, ut erat mente benignus, libens annuit: acceptoque а memorato Аbbate praedio, quod ei ex paterna obvenerat haereditate, praefatum fiscum Floriacum in ejus transfudit dominium. Qui optatis potitus, nequaquam eundem locum diu vacare est раssus: sed aedificatis duabus Basilicis, una in hоnоrе Apostolorum Principis Petri, aliaque in veneratione genitricis Dei Mariae, mох etiam construxit habitacula Monachorum usibus congrua: adunatisque quibusque nobilibus, vel etiam Deo servire cupientibus, Abbatem instituit nomine Rigomarum. Qui quinquennio expleto, ex hoc transiens seculo, successorem accepit nomine Mummolum. Hic bonus pastor, dum creditum sibi а summo veroque раstore Deo augmentare gregem studeret, quendam innocentis vitae virum, vocabulo Aigulfum, Вlеsensi castro haud ignobili genere ortum, suscepit ad serviendum Christo соnversum. Quem etiam processu temporis in monastica probatum conversatione, ad Beneventanam direxit provinciam, ut sancti Patris Benedicti exinde ad Gallias transferret glebam, сunctis mortalibus reverendam. Cujus ille praecepto haud segniter paruit, et sanctissima membra jamdicti Patris, cum ossibus sororis ejus Scholasticae Gallis intulit. Quod qui рlеnius scire voluerit, in Libro, qui de Тrаnslatione Patris Benedicti praetitulatur, invenire poterit. Quam nos ardore dilectionis, quo circa eundem patrem flagramus, heroico саrmine succinctim, in quantum quivimus, itа reddidimus.

  翻译: