Jump to content

Lingua Urdu

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Zaban-e Urdu-e Mualla ("Lingua Castrorum Exaltatorum")
Lingua Urdu
اردو
Taxinomialingua Indica (et gemina linguae Hindi) e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae
Locutores60 586 800[1]
44 000 000 ut lingua secunda[2]
Sigla1 ur, 2 urd, 3 urd
Status publicus
OfficialisPakistania, India
Privatain multis civitatibus
LitteraeLitterae Urdu
ScripturaArabica
Procuratio
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Urdu (olim et Hindusthanica appellata[3]) est publica Pakistaniae lingua, qua multi in India et Regno Britanniarum quoque loquuntur. Lingua materna in Pakistania circiter 5 000 000 hominum, ut lingua altera porro a 60 000 000 adhibetur; 30,000,000 in India Urdice loquuntur, ubi una est inter publicas civitatis linguas.

Urdu persimilis est linguae Hindi, a qua hoc dumtaxat differt quod abecedario Arabico scribitur, Hindi tamen litteris Sanscriticis. Multa etiam vocabula Arabica et Persica in sermone Urdu commiscuntur.

Antiquitus Urdu erat lingua quam incolae vicinitatis Dellii loquebantur. Saeculo sexto decimo, cum India imperio Musulmano subdita sit, permulta vocabula phrasesque Arabicae, Persicae, et Turcicae linguam permanaverunt ex castris militaribus et foris, adeo ut denique sermo novus factus est qui "Urdu" (Turcice: Exercitus) nuncupatus est. Per magnam Subcontinentis Indici partem tamquam linguam francam agnoscebatur.

Urdu abecedario Arabico scribitur, compluribus litteris alienis additis ad sonos Indicos repraesentandos.

Urdu est, velut Latina, lingua inflexiva. Exitus casuum in nominibus tamen regulariores sunt ita ut dici possit in tribus declinationibus omnes exitus eosdem esse, et stirpem solum, cui suffiguntur, mutari.

Declinatio Nominum

[recensere | fontem recensere]

Declinatio Prima

[recensere | fontem recensere]

pardah (parde-) 'velum'

  • Nominativus: pardah, parde 'velum', 'vela'
  • Instrumentalis: pardene, pardonne 'a velo', 'a velis'
  • Genitivus: pardeka, pardonka 'veli', 'velorum'
  • Dativus: pardeko, pardonko 'velo', 'velis'
  • Ablativus: pardese, pardonse 'e velo', 'e velis'
  • Locativus 1: pardemen, pardonmen 'in velo', 'in velis'
  • Locativus 2: pardepar, pardonpar

Declinatio Secunda

[recensere | fontem recensere]

billi (billi-) 'feles'

  • Nominativus: billi, billian 'feles', 'feles'
  • Instrumentalis: billine, billionne 'a fele', a felibus
  • Genitivus: billika, billionka 'felis', 'felum'
  • Dativus: billiko, billionko 'feli', 'felibus'
  • Ablativus: billise, billionse 'ex fele', 'ex felibus'
  • Locativus 1: billimen, billionmen 'in fele', 'in felibus'
  • Locativus 2: billipar, billionpar

Declinatio Tertia

[recensere | fontem recensere]

ghar (ghar-) 'casa'

  • Nominativus – ghar – ghar (casa / casae)
  • Instrumentalis – gharne - gharonne (a casa / a casis)
  • Genitivus – gharka – gharonka (casae / casarum)
  • Dativus – gharko ….. gharonko (casae / casis)
  • Ablativus – gharse …. gharonse (ex casa / ex casis)
  • Locativus 1 – gharmen …. gharonmen (in casa / in casis)
  • Locativus 2 – gharpar…. gharonpar

Nota casum accusativum deesse. Obiectum actionis repraesentatur casu nominativo, si res, aut dativo, si persona.

Main admiko dekhta hun ('ego virum video')

Nota etiam casum genitivum re vera ut adiectivum fungi et exitum mutari ut nomini consonetur, exempli gratia:

  • admi ('vir')
  • admika beta 'viri filius'
  • admiki beti 'viri filia'
  • admike bete 'viri filii'

Verba tamquam Latine fere ad finem sententiae inveniuntur. Paene omnino e participio et verbo auxiliari (hona 'esse' et rahna 'manere') componuntur. Participium subiectivo consonari debet.

  • main dekhta hun 'video' (re vera 'videns sum')
  • tu dekhta hai 'vides'
  • vo dekhta hai 'videt'
  • ham dekhte hain 'videmus'
  • tum dekhte hain 'videtis'
  • vo dekhte hain 'vident'

Participia quattuor sunt, videlicet:

  • futurum activum: dekhnevala 'visurus'
  • praesens activum stativum : dekhta 'videns'
  • praesens activum continuosum: dekhreha 'videns'
  • praeteritum passivum: dekha 'visus'

Nota: Tempus perfectum semper genere passivo formatur cum subiecto actionis in casu instrumentali reddito:

mainne ghar banaia hai 'ego casam aedificavi' (re vera 'a me casa aedificata est'
mainne admiko dekha hai 'ego virum vidi' (re vera 'a me vir visus est')[4][5]

  1. Ethnologue (sine anno)
  2. Ethnologue (anno 1999)
  3. "Urdu, lingua Hindusthanica": Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) (Textus apud Google Books) app. p. 21 et index; vide et Lingua Hindustanica
  4. Platts, A Grammar of the Hindustani Language.
  5. Katzner, Languages of the World.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Grammatica et didactica

[recensere | fontem recensere]
  • Bhatia, Tej K. and Koul Ashok. 2000. "Colloquial Urdu: The Complete Course for Beginners." London: Routledge. ISBN 0-415-13540-0.
  • Hassan, Nazir and Omkar N. Koul 1980. Urdu Phonetic Reader. Mysore: Central Institute of Indian Languages.
  • Kelkar, A. R. 1968. Studies in Hindi-Urdu: Introduction and word phonology. Poona: Deccan College.
  • Koul, Ashok K. 2008. Urdu Script and Vocabulary. Delhi: Indian Institute of Language Studies.
  • Azim, Anwar. 1975. Urdu a victim of cultural genocide. In Z. Imam (Ed.), Muslims in India (p. 259).
  • Durrani, Attash, Dr. 2008. Pakistani Urdu.Islamabad: National Language Authority, Pakistan.
  • King, Christopher R. 1994. One Language, Two Scripts: The Hindi Movement in Nineteenth Century North India. Bombay: Oxford University Press.
  • Rai, Amrit. 1984. A house divided: The origin and development of Hindi-Hindustani. Delhi: Oxford University Press. ISBN 0-19-561643-X.


  翻译: