Jump to content

Cultura Mayana

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Pyramis apud Chichen Itzam die 29 Decembris 2004

Cultura Mayana[1] est cultura antiqua (300 a.C.n.–900 p.C.n.) in Media America ortus, praecipue per Paeninsulam Iucataniam (in Mexico), Peten (in Guatemala), Honduriam, et Salvatoriam. Hic cultus scripturas, pyramides (apud Chichen Itzam, Copan, Tikal, etc.), duas compositiones anni (una solariam, alteram lunariam), et vicenariam numerationis rationem genuit. Denudata codices scripta in litteris Mayensibus evidentias scientiae in Astronomia praebent. Fasti varii comperti etiam compositi ex hac scientia sunt talis accuratissimus usque accurate qua praedicunt eclipses et motiones planetarum.

Historia populi Mayae in tres partes dividitur: origines (anno 2000 a.Ch.n. ad annum 250 p.Ch.n), fastigium (anno 250 ad annum 950 p.Ch.n.) et decadentiam (anno 950 ad annum 1500).

Tertio millennio a.Ch.n. convenerunt gentes, ex quibus populus Maya oriundus est. Hae gentes per tribus cogebantur. Agros colebant; fictili studebant arti; molis utebantur, et, ut videtur, milium colebant. Inde ab anno 300 a.Ch.n., iam primas instituerunt scripturas; pyramides cum suspensuris exstruerunt; longioribus temporis compositionibus utebantur; stelas erigebant in rerum regumque memoriam. Signa futuri fastigii temporis iam exhibebant.

Vaticinatio maya: Hun-kanal hun-yaxal, id est 'abundantia'

Nobilitas maya speciosam scripturam syllabicam atque logographicam invenit, cuius signa peritissimi nostri temporis (inter quos exstat David Stuart vir americanus) in parte tantum explicare possunt. Annum trecentorum sexaginta quinque dierum composuerunt; summa cum peritia aedes, pyramides templaque funesta erexerunt. Verumtamen, licet astra diligentissime observarent, oppida optime ornarent, civium gradus religiose custodirent, non noverunt rotam, non usi sunt animantibus, quae vehicula traherent, non conflaverunt metalla. Instrumenta quibus usi sunt fuerunt lapidea tantum et lignea. Numquam imperium condiderunt, sed unaquaeque regio principem suum nobilitatemque propriam habuit; et quamquam omnes linguae mayenses cognatae sunt, non omnes eadem locuti sunt lingua. Haec forte inter causas cur scriptura eorum difficillima sit explicatu.

A medio saeculi noveni causis ignotis cultus et humanitas populi Mayae intra centum annos corruit. Alius populus qui dicitur Toltecae quaedam vitae praecepta populi Mayae conatus est servare. Sex autem post saeculis, nautae Hispanici, constituendarum coloniarum causa, petierunt regionem Mayarum.

Scriptura, Mathematica, Linguae et Fasti

[recensere | fontem recensere]

Nobilitas maya speciosam scripturam syllabicam atque logographicam invenit, cuius signa peritissimi solum in nostri temporis in parte tantum explicare possunt. Annum trecentorum sexaginta quinque dierum fastium calendarium Haab, Tzolk'in et at alios composuerunt; summa cum peritia aedes, pyramides templaque funesta erexerunt. Verumtamen, licet astra diligentissime observarent, oppida optime ornarent, civium gradus religiose custodirent, non noverunt rotam, non usi sunt animantibus, quae vehicula traherent, non conflaverunt metalla. Instrumenta quibus usi sunt fuerunt lapidea tantum et lignea. Numquam imperium condiderunt, sed unaquaeque regio principem suum nobilitatemque propriam habuit; et quamquam omnes linguae mayenses cognatae sunt, non omnes eadem locuti sunt lingua. Haec forte inter causas cur scriptura eorum difficillima sit explicatu.

  1. "Mayanus" vb. adiect., cf. nomina biologica e.g. Psittacanthus mayanus. "Cultura Mayana": ita Hispanice. Habes e.g. "La cultura maya ... la cultura mayana" apud Bambinoides

Nexus interni



  翻译: