Jump to content

Historiae (Herodotus)

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Papyrus Oxyrhynchus 2099ː fragmentum libri octavi Historiarum. Secundo saeculo p.C.

Historiae (Graece: ἱστορίαι, historíai „explorationes“) sunt narrationes rerum gestarum ab Herodoto saeculo quinto a.C.n. compositae. Hoc opus novem in libros dividi solet et unicuique eorum nomen unius e novem Musis inscriptum est. Res gestas inter annos 700 usque 479 a.C.n. continet, imprimis tamen ad bella inter Persas et Graecos gesta spectat. In litteris occidentalibus hoc opus primum ad genus historicum adsignari solet et Herodotus Ciceronianis verbis "pater historiae" appellatur.

Quid sibi proposuerit Herodotus

[recensere | fontem recensere]
Editio incunabula Historiarum a Laurentio Valla Latine versarum. Incipit liber primus. (Venetiis, apud Ioannem et Gregorium de Gregoriis, 1494).

Propositum suum prima sententia Historiarum nuntiat Herodotus ː magna facinora Graecorum et Barbarorum referre vult ne oblivione obruerentur atque in primis causas cur sibi invicem bellum intulerint[1]. Quod etiamsi non multum ab Homerico proposito in Iliade abest, nihilominus non eodem modo quo poetae Bellum Troianum narraverunt res gestas bellorum Persicorum lectoribus tradendas suscepit Herodotus ː nam fontes quam plurimos collegit in diversissimas regiones peregrinatus et omnes homines quos aliquid scire suspicabatur interrogavit. Scripta ante se divulgata quoque legit, ut Hecataeum Milesium aut Scylacem. Attamen historiae Herodoti multum ab illa disciplina differunt quam moderni historiam esse profitentur. Primo argumentum non stricte circumscripsit sed excursus (Graece προσθήκας) lepidos qui lectorem suum delectarent semper sese adfectasse ipse fatetur[2] etiamsi a proposito aliquantulum aberrant nec utiles esse videntur. Deinde "historia" in lingua Herodotea idem valet atque investigatio aut indagatio, non idem atque rerum gestarum explicatio. Etenim historiam a geographia et ethnologia non secernit atque tam libenter de flumine Nilo crescente decrescenteque aut de causis cur mulae in Elide non gignantur disserit quam de deis Aegytiis Scythicisque. Exempli gratia expeditione Cambysis adversus pharaonem breviter praenuntiata, totus liber secundus geographiae, moribus, religioni Aegyptiorum deditus est. Cambysis res gestae tertio libro ineunte demum repetuntur. Simili modo magna pars libri quarti ad originem et mores Scytharum et geographiam septentrionalium partium orbis terrarum spectat antequam ad Libyes sese convertat, res a Persicis ducibus gestas secutus qui imperium augebant; libro primo de moribus Lydiorum, Persarum, Medorum et libro tertio de moribus Indorum et Arabum certiores fimus. Ita quae nos bella Persica appellamus quinto libro demum incipiunt. Tertio loco pleraque quae ab hominibus interrogatis accepit referre mavult[3] etiam si fide parum digna aut etiam incredibilia sibi videntur[4], praesertim cum de fabulis lepidis aut salebrosis agitur quae tamen aliquid ad condicionem humanam cognoscendam conferant. In primis oraculorum aenigmatibus delectatur homines ambiguis verbis decipientibus. Quae fati ratio ad tragoediam quidem nobis videtur pertinere potius quam ad veram historicam investigationem. Itaque saepe mendacii accusatus est, iam antiquitus a Ctesia qui res easdam aliter narrabat - nec fide dignior erat - aut a Luciano Samosatensi[5]. Quin etiam unus e primis editoribus modernis Henricus Stephanus eius "fabulositatem" adversus detrectatores defendendam suscipere coactus est[6]. Nonnulli indagatores moderni etiam longius progressi sunt, de veritate peregrinationum dubitantes[7]. Quae opinio tamen plerisque hodiernis eruditis stulta videtur[8]. Ultimis libris tamen historiae politicae iam propior accessit et pater historiae appellari meruit praesertim cum Atheniensium victoriae causas in democraticis institutis requirit[9]

Certe rerum gestarum narrationi interspersis fabulis et ethnographicis descriptionibus per ipsam varietatem lectorem reficit et a taedio vindicat. Egregius narrator erat ː multae fabulae quae tradidit hodieque notissimae sunt ut rex Croesus et vir sapiens Solon, Cleobis et Bito, Gyges et uxor Candaulis, Arion et delphinus, anulus tyranni Polycratis, mare Hellesponticum iussu Xerxis verberatum... Praecipuum Herodoti propositum fuit lectores recreare dum facta maxime gloriosa cum omnibus Graecis tum in primis Atheniensibus[10] extollit. Simul magnum thesaurum rerum humanarum collegit.

De fide historica et fontibus

[recensere | fontem recensere]

Dictis Herodoteis nimia fides non habenda etiamsi de praecipuis eventis ab eo relatis non dubitandum. Non tantum enim "fabulositate" peccavit sed etiam quod fontibus oralibus plerumque utebatur. Poetas et nonnulla opera geographica ut Hecataeum Milesium legit, oraculorum collectiones ad manum habebat quorum veritatem sacerdotes ad utilitatem suam adultaverant, nonnumquam inscriptionibus quoque utebatur[11]. Babyloniaca autem et Persica et Aegyptiaca[12] scripta ipse legere non poterat, per interpretatores ea cognovit quibus sive ignorantia sive malignitate aut ob aliquam aliam cupiditatem significationem ad libitum depravare licebat. Ita errare et decipi potuit Herodotus quamvis ipse de industria non mentiebatur. Rerum Graecarum peritior quidem erat sed multa ignorabat quae ad veram interpretationem necessaria erant, cui in primis chronologia deerat ad quam res gestas referret. In Behistunia inscriptione iussu Darii exarata dies et mensis proeliorum traditur, apud Herodotum ne annus quidem. Lector tempora e sequentia rerum conicere cogitur.

Reliqua e testimoniis oralibus ducuntur. Illo modo non tantum populares fabulas in opus suum cupide recepit sed etiam testimonia eorum qui magna facta patrum suorum extollere cupiebant et gloriam gentis suae augere. Nonnulli eorum amici Herodoto erant. Ita Zopyrus quidam a Persis Athenas transfugit ubi Herodoto occurrere potuit[13]. Ille Zopyrus auctor fuisse videtur eorum quae narrat Herodotus libro tertio exeunte de longa Babylonis obsidione in qua Zopyri avus, Megabazi filius, Dario sese devovit ita ut urbem ei tradiderit[14]. Duo brevia bella adversus Babylonios memorabat Darius in inscriptione Behistunia sine ulla obsidione nec historici moderni sciunt quo anno illa obsidio a solo Herodoto relata acciderit. Item Philaidae, gens Atheniensis ad quam pertinebat Miltiades, auctores Herodoto fuisse videntur Miltiadem iam circa 513 a.C.n., tum cum Chersonesi tyrannus erat, ad pontem super Istrum aedificatum Ioniis qui in exercitu Darii merebant suasisse ut Scytharum societatem inirent atque pontem rescindentes a Persis deficerent[15]. Ipse Herodotus fatebatur quam difficile esset illos Ionum qui in proelio navali ad Laden adversus Persas commisso fortiter pugnaverant a ceteris separare quia civitates Ioniae culpam cladis inter se reiciebant et aliae aliter rem narrabant[16].

De aequitate iudicii inter Barbaros et Graecos

[recensere | fontem recensere]

Unum tamen pro Herodoto maxime facitː ut Homerus inter Troianos et Achaeos medius steterat ita Herodotus barbaros non contemnebat, fortasse quia in imperio Persico natus erat atque postea longas peregrinationes confecit. Tum cum Cambysen ob deos Aegyptios profanatos reprehendebat egregiam sententiam addidit "si quis homines rogaret qui sint optimi mores unumquemque patrios responsurum esse[17]". Nec dubitabat mores Lacedaemoniorum a ceteris Graecis aberrantes cum moribus Persarum et ceteris Asiae barbaris conferre[18]. Fortasse nonnumquam Barbaris etiam plura quam aequum erat tribuebat cum Graecos calendarium solare et religionem et deos suos[19] ab Aegyptiis, litteras a Phoenicis[20] (quod verum est), vestes et aegidem deae Athenae a Libyis[21] sumpsisse existimabat. Ex omnibus scriptoribus Graecis servatis Herodotum exterarum nationum maxime studiosum fuisse constat.

Certe non tantum victoria Graecorum adversus Persas gaudebat, etiamsi ut ceteris Graecis sic et ipsi in illis bellis libertas et democratia cum servitute et monarchia, virtus et frugalitas cum mollitia et luxuria[22] certasse videbantur, non tantum victoria Graecorum, inquam, gaudebat quam calamitates et damna utrorumque deplorabat. Quocirca Histiaeum et Aristagoran, Mileti tyrannos et seditionis Ioniae auctores, vituperabat quod eorum incepta magno detrimento et Graecis et Persis fuissent[23]. Bella narrabat, non amabat Herodotus[24].

De causis historicis et fato

[recensere | fontem recensere]

Herodotus causas rerum gestarum in cupiditatibus singulorum hominum aut in voluntate deorum plerumque requirit. Ut in Atridis iniuria semel facta homines ad ultionum seriem movet, quae bella et caedes multiplicant. Nonnumquam tamen ultio causa speciosa potius quam vera videtur esse ː ita Persae Arhenienses Sardium incensarum accusabant, revera dilatandi imperii cupiditas eos iamdiu ad bella vicinis gentibus inferenda incitabat[25].

Dii quoque aut somniis aut oraculis aut prodigiis rebus humanis intersunt dum invidiam suam erga homines nimis beatos aut nimis potentes manifestam faciuntː iam primo libro rex Croesus divitiis inflatus et admonitiones Solonis neglegens ipsis rebus docetur solos deos secure beatos esse posse. Mox illud praeceptum fabula Polycratis, Samii tyranni, confirmatur et ultimo opere rex Xerxes documento habetur quantum superbia deis invisa sit. Dei etiam provident ne magna scelera impunita maneant, nonnumquam ultionem usque ad quintam generationem differentes ut in Candaule a Gyge occiso cuius pronepos Croesus tandem poenas dedit[26]. Postquam narravit quomodo rex Spartae Cleomenes furore raptus sese ipse atrociter cultro laniarit, quattuor causas furoris referebat alias ab aliis adlegatasː tres ad ultionem variorum scelerum spectabant, unam rationalem divulgabant ipsi Lacedaemonii dicentes vino mero Scytharum modo abuti solitum esse Cleomenem. Tum suam opinionem interponit Herodotus et rationali causae praevertit poenas Demarato datas ob insidias et Pythiam corruptam[27]. Quia fatum esse credebat Herodotus causas rerum gestarum non ita sedulo requirebat ut moderni historici eas inquirendas putant. Moralia non minus cordi Herodoto erant quam politica.

De compositione

[recensere | fontem recensere]

Opus in novem libros divisum ad grammaticum Aristarchum referri solet qui commentarium de Herodoto composuit. E modernis sunt qui credant Herodotum separatim dissertationes (λόγους) ethnographicas scripsisse quas postea tantum, cum Athenis moraretur, magno operi de bellis inter Graecos et Persas inseruisset. Ita saepe commentatores Herodoti de logo Scythico aut de logo Lydio scribunt, potius quam de libro aut capitulis. Econtra sunt qui persuasum habeant Herodotum iam ab initio opus suum ita disposuisse ut nobis traditum est. Historiae iam anno 424 a.C.n. divulgatae fuisse creduntur quia plures loci in Aristophanis Acharnensibus parodice imitati adgnoscuntur. Anno 430 a.C.n. nondum librum septimum perfecerat, quod liquet cum ad Bellum Peloponnesiacum alludit[28]. Nonnulli eruditi dubitant an re vera nonum librum nonum perfecerit qui ex abrupto cum Sesto ab Atheniensibus capta desinit, addito apologo morali virtutem e paupertate nascentem docente.

De genere dicendi.

[recensere | fontem recensere]

Herodotus dialecto Ionica, ut Homerus, utebatur atque eius oratio sermoni familiari simillima erat. Multi sunt qui Herodotum cum altero Graecae magistro historiae Thucydide contulerunt, in primis Dionysius Halicarnassensis[29] et Quintilianus. Haec sunt verba Quintilianiː

Historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeferendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem consecuta. Densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus: ille concitatis, hic remissis adfectibus melior, ille contionibus, hic sermonibus, ille vi, hic voluptate[30]

necnon de dialecto Ionica ː

In Herodoto vero cum omnia, ut ego quidem sentio, leniter fluunt, tum ipsa dialectos habet eam iucunditatem ut latentes in se numeros complexa videatur.[31]

Ciceronis iudicio Herodotus sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit[32]. Item Dionysius Halicarnasseus magnificis verbis Herodotum laudabat quod prosam orationem usque ad poesis dignitatem protulisset[33]. Unum tantum apud eum desiderabat ː vigorem ad contiones conscribendas necessariam[34]. Lucianus quoque qui veracitatem Herodoti suspectam habebat virtutem scriptoris ita extollebat ut ita scribere se posse optaret. Nec moderni ab illis iudiciis dissenserunt qui Herodotum unum e maximis scriptoribus fuisse consentiunt.

Liber 1 (Clio) – Croesus rex Lydorum cum Cyro rege agit: subiguntur Asia Minor, Babylonia et Massagetae

[recensere | fontem recensere]
Talem mundi figuram in animo habebat Herodotus.
  • Propositum operis (1)
  • Praefatio: Graeci et barbari aetatis antiquissimae (1–5)
  • Lydi et Croesus (6–94)
    • Primordia gentis Lydicae (7–25)
    • Croesus (26–94)
      • Croesus et Solon (26–33)
      • Croesus et Adrastus (34–45)
      • Croesus et oracula (46–55)
      • Croesus et Graeci (56–70)
      • Croesus et Cyrus (71–94)
  • Radices imperii Persarum regnante Cyro (95–216)
Babylonium forum mulierum nubendarum libro primo Historiarum ab Herodoto descriptum. Edwin Long pinxit anno 1875.
    • Iuventus Cyri (95–122)
    • Defectio Persarum a Medis (122–144)
      • Excursus: Mores Persarum (131–140)
    • Quomodo Asia Minor subacta sit (141–176)
      • Oppida Graeca in Asia Minore (141–151)
      • Seditio atque devictio Lydorum (152–161)
      • Quomodo Harpagus Asiam Minorem subegerit (162–176)
    • Quomodo Babylonia in potestatem Persarum redacta sit (177–200)
      • Babylon (178–187)
      • Expugnatio urbis Babylonis (188–191)
      • Babylon descripta et mores incolarum (192–200)
    • Agmen adversus Massagetas (201–216)
      • Fines Massagetarum descripti (201–216)
      • Mors Cyri (205–214)
      • Mores Massagetarum (215–216)
Fabula regis Candaulis primo libro Historiarum narrata. Qui formositate uxoris ultra modum inflatus eam nudam Gygi ostendit. Haec vanitas perniciei ei fuit. Pinxit William Etty secundum Herodotum.

Liber 2 (Euterpe) – Aegyptus et historia eius

[recensere | fontem recensere]
  • Descriptio Aegypti (2–34)
  • Mores Aegyptiorum (35–98)
  • Historia Aegypti (99–182)
    • Primi quinque reges (99–123)
    • Quomodo Pyramidae exstructa sint (124–136)
    • Aegyptus a peregrinis opprimitur (137–151)
    • Psammetichus I et heredes eius (151–161)
    • Amasis (162–182)

Liber 3 (Thalia) – Cambyses: Agmina in Aegyptos. Exordium imperii Dareii

[recensere | fontem recensere]
Praeclaram fabulam tyranni Samii Polycratis nobis tradidit Herodotus ː hic coquum anulum in pisce inventum domino reddentem vides. Imago Matthaei Merian aeri incisa.
  • Expugnatio Aegypti per Cambysem II (1–16)
  • Expeditio in Aethiopiam atque Ammonios (17–30)
  • Nefas et dementia Cambysis (31–38)
  • Bellum inter Lacedaemonios et Samios. Polycrates Samius (39–60)
  • Magi. Mors Cambysis. Darius I rerum potitur post disputationem de optima constitutione (61–87)
  • Restitutio administrationis (88–160)
    • Quomodo imperium Persarum in Satrapias divisum sit (88–117)
    • Intaphrenes et Oroites (118–128)
    • Democedes (129–138)
    • Syloson. Expugnatio insulae Samos (139–149)
    • Seditio Babylonica (150–160)

Liber 4 (Melpomene) – Darius: Expeditio in Scythiam et Libyam

[recensere | fontem recensere]
Iudicium Cambysis a pictore Flandrico Gerardo David circa 1488 pictum ex fabula iudicis Sisamnis libro quinto Historiarum ab Herodoto narrata. Hodie Brugis servatum in domo communi. Iudex Sisamnes iudicia sua vendiderat; Cambyses cutem ei detrahi iussit..
  • Agmen in Scythiam (1–144)
    • Causae expeditionis (1–4)
    • Primordia Scythiae (5–15)
    • Gentes a septentrione Scythorum (16–36)
    • Qualis formae sit mundus (37–45)
    • Flumina Scythiae (46–58)
    • Expeditio Darii in Scythos (59–144)
  • Aryandes Libyam et Cyrenen invasit (145–205)
    • Exordium (145–156)
    • Quomodo Cyrene condita sit (157–167)
    • Descriptio Libyae (168–199)
    • Expugnatio Barcae (200–205)

Liber 5 (Terpsichore) – Darius et seditio Ionica

[recensere | fontem recensere]
Columna serpentiformis Apollini Delphico a Graecis victoribus dedicata et ab Heodoto libro nono cap.81 descripta (a Constantino imperatore Constantinopolim postea translata est)

Liber 6 (Erato) - Darius et seditio Ionica (continuatio et finis) - Expeditiones contra Graeciam

[recensere | fontem recensere]
Rex Leonidas in proelio Thermopylarum a Iacobo Ludovico David pictus (1814). Hoc proelium libro septimo exeunte Historiarum narratur.
  • Ionica seditio oppressa (1-45)
    • Histiaeus (1-30)
      • Histiaei fuga (1-5)
      • Miletus obsessa et capta (6-25)
      • Histiaei mors (26-30)
    • Insulae et civitates Hellesponti subactae (31-42)
  • Mardonius in Europam adversus Graecos missus (43-45)
  • Datis et Artaphrenes in Europam adversus Graecos missi (46-140)
    • Thasos (46-47)
    • Quomodo tunc res in Graecia sese habuerint (48-93)
    • Classis Persarum in insulas et Eretriam adpellit - Eretria obsessa et capta (94-102)
    • Persae proelio Marathone commisso victi in Asiam proficiscuntur (103sqq)

Liber 7 (Polyhymnia) Xerxes magnum exercitum adversus Graecos ducit

[recensere | fontem recensere]
Iter pedestre et maritimum Persarum exercitus secundum ea quae narravit Herodotus libro septimo et octavo.
Pugna Salaminia a Gulielmo de Kaulbach picta. Octavo libro Historiarum narratur.
  • Mors Darei cui succedit Xerxes (1-4)
  • Expeditio Xerxis (prima pars) (5-239)
    • In consilio belli Artabanus Mardonio adversatur (5-11)
    • De somnio divino regem ad bellum incitante (12-19)
    • Praeparatio ː mons Athos circumfossus et pontes fabricati (20-25)
    • Xerxes et Pythius (26-29)
    • Exercitus Sardes convenit (30-31)
    • Quomodo novos pontes in Hellesponto effecerint postquam primus mari sublatus est (33-39)
    • Recensio exercitus et sermo cum Artabano (40-100)
    • Sermo Xerxis cum Demarato (101-105)
    • Exercitus per Thraciam et Macedoniam ad Thermen iter facit (106-127)
    • Xerxes ad ostium Penei (128-130)
    • Quid Graecae civitates adversus Xerxen incedentem paraverint (131-178)
    • Dum Xerxes per Thessaliam iter facit tempestas eius classem male mulcat (179-200)
    • Prima proelia ad Thermopylas et Artemision (201-239)

Liber 8 (Urania) Bellum inter Xerxen et Graecos

[recensere | fontem recensere]
  • Expeditio Xerxis (continuatio)
    • Proelium navale ad Artemision (1-27)
    • Thessalis ducibus Barbari Phocidem ab incolis desertam vastant. Ipse deus eos e templo Delphico depellit (28-39)
    • Naves Graecae petentibus Atheniensibus ad Salaminem coeunt (40-49)
    • Xerxes Acropoli potitur atque eam incendit (50-56)
    • Instigante Themistocle Graeci proelium navale ad insulam Salaminem committunt et magnam victoriam referunt (57-96)
    • Xerxes classem ad Hellesponti pontes remittit et Mardonio exercitum 300 000 hominum relinquit ad Peloponnesum adgrediendam (97-129)
    • Athenienses societatem a Mardonio per Macedonum regem Alexandrum sibi propositam aspernantur (130-144)

Liber 9 (Calliope) Persae repulsi et Graeci victores

[recensere | fontem recensere]
  • Mardonios Atticam iterum occupat antequam in Boeotiam rediret cum Lacedaemonii Pausaniam adversus eum miserunt (1-18)
  • Pugna Plataeensis (19-85)
  • Thebani obsessi duces qui Persis favebant Pausaniae tradunt. Artabazus cum reliquiis exercitus in Asiam properat (86-89)
  • Pugna Mycalensis (90-106)
  • Quomodo Xerxes et uxorem et filiam Masistis amaverit. Amestris, uxoris eius, crudelis ultio (107-113)
  • Athenienses Sestum in Chersoneso obsidunt et capiunt (114-121)
  • Cur Cyrus Persas monuerit ne pauperem terram suam beatiore mutarent (122)

De primis editionibus typographicis

[recensere | fontem recensere]

Editio princeps Historiarum ex officina Aldi Manutii Venetiis anno 1502 in lucem prodiit[35], eodem anno quo Thucydides. Secunda editio magni momenti Genavae ab Henrico Stephano curata est[36] (1570) qui iam anno 1566 intrepretationem Latinam Laurentii Vallae a se emendatam publicaverat[37] cui longam praefationem Apologia pro Herodoto sive Herodoti historia fabulositatis accusata inscriptam addidit ː nam quinto decimo saeculo atque etiam plerumque sexto decimo Herodotus Latine legebatur a Laurentio Valla versus. Cuius interpretationis innumerae sunt editiones. Item texto Graeco dissertationem Ioachimi Camerarii de dialecto et vocabulis Ionicis praeposuit. Secundam editionem Graecolatinam anno 1592 ibidem dedit[38].

  1. ...ὡς μήτε τὰ γενόμενα ἐξ ἀνθρώπων τῷ χρόνῳ ἐξίτηλα γένηται, μήτε ἔργα μεγάλα τε καὶ θωμαστά, τὰ μὲν Ἕλλησι τὰ δὲ βαρβάροισι ἀποδεχθέντα, ἀκλεᾶ γένηται, τά τε ἄλλα καὶ δι᾽ ἣν αἰτίην ἐπολέμησαν ἀλλήλοισι.
  2. Melpomene 30 ː προσθήκας γὰρ δή μοι ὁ λόγος ἐξ ἀρχῆς ἐδίζητο
  3. Multis locis sententiam huic similem inveneris ː Ταῦτα εἰ μὲν ἔστι ἀληθέως οὐκ οἶδα, τὰ δὲ λέγεται γράφω hoc est An verum sit nescioː quae dicuntur scribo. Item si duae partes eadem diverse tradebant utramque argumentationem referebat et rem lectori decidendam relinquebat ut in Terpsichore 45 de Crotoniensibus et Sybaritanisː Ταῦτα μέν νυν ἑκάτεροι αὐτῶν μαρτύρια ἀποφαίνονται, καὶ πάρεστι, ὁκοτέροισί τις πείθεται αὐτῶν, τούτοισι προσχωρέειν. Cf Erato 53-55 etc.
  4. Polymnia 152 ː Ἐγὼ δὲ ὀφείλω λέγειν τὰ λεγόμενα, πείθεσθαί γε μὲν οὐ παντάπασι ὀφείλω, καί μοι τοῦτο τὸ ἔπος ἐχέτω ἐς πάντα λόγον = Omnia quae dicuntur dicere debeo, non omnibus credere debeo ː quod principium de toto opere meo dicatur.
  5. Vera Historia II.31. Philopseudes II. Quomodo historia conscribenda sit 39.
  6. In Apologia pro Herodoto.
  7. W. K. Pritchett, The Liar School of Herodotus, 1993
  8. Klaus Meister in Der Neue Pauly
  9. Terpsichore 78ː ... ἡ ἰσηγορίη ὡς ἔστι χρῆμα σπουδαῖον, εἰ καὶ Ἀθηναῖοι τυραννευόμενοι μὲν οὐδαμῶν τῶν σφέας περιοικεόντων ἦσαν τὰ πολέμια ἀμείνους, ἀπαλλαχθέντες δὲ τυράννων μακρῷ πρῶτοι ἐγένοντο. Δηλοῖ ὦν ταῦτα ὅτι κατεχόμενοι μὲν ἐθελοκάκεον ὡς δεσπότῃ ἐργαζόμενοι, ἐλευθερωθέντων δὲ αὐτὸς ἕκαστος ἑωυτῷ προεθυμέετο κατεργάζεσθαιː aequalitas res bona est siquidem Athenienses cum tyrannos haberent ne ullis quidem finitimorum bello fortiores erant, postquam vero eis liberati sunt primum locum occupaverunt. Unde liquet eos dum parebant de industria rem male gessisse quia domino laborarent, postquam vero libertatem adepti sunt sibi quemque studiose laborasse.
  10. Polyhymnia 139
  11. Terpsichore 59-61. Erato 14. Polyhymnia 228 etc.
  12. Euterpe 99
  13. Thalia 160
  14. Thalia 150-159
  15. Melpomene 137.
  16. Erato 14
  17. Thalia 38 ː Εἰ γάρ τις προθείη πᾶσι ἀνθρώποισι ἐκλέξασθαι κελεύων νόμους τοὺς καλλίστους ἐκ τῶν πάντων νόμων, διασκεψάμενοι ἂν ἑλοίατο ἕκαστοι τοὺς ἑωυτῶν· οὕτω νομίζουσι πολλόν τι καλλίστους τοὺς ἑωυτῶν νόμους ἕκαστοι εἶναι.
  18. Erato 58.
  19. Euterpe 49-53
  20. Terpsichore 58-61
  21. Melpomene 189
  22. Calliope 82.
  23. Terpsichore 28 et 97. Cf Erato 3 et 98
  24. Clio 87ː οὐδεὶς γὰρ οὕτω ἀνόητος ἐστὶ ὅστις πόλεμον πρὸ εἰρήνης αἱρέεται· ἐν μὲν γὰρ τῇ οἱ παῖδες τοὺς πατέρας θάπτουσι, ἐν δὲ τῷ οἱ πατέρες τοὺς παῖδας = Nemo tam stultus est ut bellum potius quam pacem eligatː hac enim filii patres sepeliunt, illo vero patres filios.
  25. Jacqueline de Romilly, "La vengeance comme explication historique dans l'œuvre d'Hérodote", Revue des Études Grecques 1971ː 314-337
  26. Aliud exemplum 'serae numinum vindictae' inveneris Polyhymnia 137.
  27. Erato 84. Cf Urania 129 et Calliope 16
  28. Polyhymnia 137
  29. Ad Pompeium 3. De Thucydide 23.
  30. Institutio oratoria X.73
  31. Institutio oratoria IX.4.18
  32. Orator XII.39
  33. De Thucydide 23 ː Οὗτος δὲ κατά 〈τε〉 τὴν ἐκλογὴν τῶν ὀνομάτων καὶ κατὰ τὴν σύνθεσιν καὶ κατὰ τὴν τῶν σχηματισμῶν ποικιλίαν μακρῷ δή τινι τοὺς ἄλλους ὑπερεβάλετο, καὶ παρεσκεύασε τῇ κρατίστῃ ποιήσει τὴν πεζὴν φράσιν ὁμοίαν γενέσθαι πειθοῦς τε καὶ χαρίτων καὶ τῆς εἰς ἄκρον ἡκούσης ἡδονῆς ἕνεκα = verbis eligendis et componendis et figurarum varietate longe ceteros superavit et prosam orationem optimis carminibus aequavit quoad persuasionem et venustatem et summam iucunditatem attinet.
  34. Ibid. ː Οὔτε γὰρ δημηγορίαις πολλαῖς ὁ ἀνὴρ οὐδ´ ἐναγωνίοις κέχρηται λόγοις, οὔτ´ ἐν τῷ παθαίνειν καὶ δεινοποιεῖν τὰ πράγματα τὴν ἀλκὴν ἔχει
  35. Herodoti libri novem, quibus Musarum indita sunt nomina : Musarum nomina, Clio, Euterpe, Thalia, Melpomene, Terpsichore, Erato, Polymnia, Urania, Calliope, Venetiis, : in domo Aldi mense Septembri. M.DII
  36. Ἡροδότου τοῦ Ἁλικαρνασσέως Ἱστορία, ἢ, Ἱστοριῶν λόγοι θ', ἐπιγραφόμενοι μοῦσαι. Herodoti Halicarnassei Historia, sive, Historiarum libri IX, qui inscribuntur Musae. Ex vetustis exemplaribus recogniti. Ctesiae quaedam, Anno M. D. LXX. Excudebat Henricus Stephanus.
  37. Herodoti... Historiae lib. IX, & de vita Homeri libellus. Illi ex interpretatione Laur. Vallae adscripta, hic ex interpret. Conradi Heresbachii: utraque ab Henr. Stephano recognita. Ex Ctesia excerptae historiae. Icones quarundam memorabilium structurarum. Apologia Henr. Stephani pro Herodoto, Anno M.D.LXVI excudebat Henricus Stephanus.
  38. A Noreen Humble hic descripta

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Historiae

Editiones selectae

[recensere | fontem recensere]

Lexica et grammatica

[recensere | fontem recensere]
  • Haiim B. Rosén, Eine Laut- und Formenlehre der herodotischen Sprachform, Heidelbergae, 1962 Recensio critica
  • Iohannes Schweighaeuser, Lexicon Herodoteum quo et styli Herodotei universa ratio enucleate explicatur et quam plurimi Musarum loci ex professo illustrantur. Passim etiam partim Graeca lectio partim versio latina quas offert Argentoratensis editio vel vindicatur vel emendatur... Adjecta est appendix tractatus quosdam complectens de dialecto ionica. Secunda editio. Londini, 1830 Editio 1824 apud Guglum librorum

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


  翻译: