Jump to content

Technologia

E Vicipaedia
Technologiá possumus spatium extra Telluris atmosphaeram ire, sicut astronauta anni 1984 monstrat.
Prelum typographicum magnopere eruditionem technologiamque saeculi quinti-decimi propulit.
Cerebri humani imago quam obtinemus hodie per instrumentum MRI. Hoc instrumentum principiis electromagneticis medicinae utitur.
Asimo, tertium societatis Hondae robotum, in Honda Welcome Plaza Aoyama Tocii Iaponiae monstratum, 2005.
Aeroplanum a Clemente Ader pictum, anno fere 1890. Hoc aeroplanum vapore movetur.
Pagina titularis libri De Re Metallica Georgii Agricolae, anno 1561 Basileae impressi.

Technologia[1][2] (a Graeca antiqua τέχνη 'ars' + -λογία 'e studio' < λόγος 'studium'), vel officinarum artes,[3] sunt materia, instrumentum, ratio, ars, et astutia quae pro optima productione necessaria est, atque vectura usuque bonorum.

Scientificus vel ingeniarius vel inventor appellatur qui nova instrumenta, rationes, et cetera excogitet, faber vel fabricator qui bona producat vel fabricet, mercator vel tabernarius qui vendat, aedificator qui aedificet, doctor vel magister qui illam rem rationesque doceat.

Nostra aetate, multas artes ingeniarias habemus quae praecipue progressus technologicos colunt, nova reperta scientifica adhibendo. Oportet autem nos non oblivisci quod plures progressús technologici ex laboribus inventorum sine disciplina propria nati sunt. Saepe enim dicitur necessitatem, non scientiam, esse matrem inventionis.

De significatione

[recensere | fontem recensere]

Vocabulum τεχνολογία iam apud Graecos antiquos invenitur, cuius significatio est "sermo et ratiocinatio de arte, artificiosa oratio, artis formula."[4] Sic Cicero in epistula quadam de Oratore, suo dialogo,[5] vocabulo Graeco utitur ad partem technicam operis sui describendam. Postea, vocabulum Latinum sensu simili adhibetur ad sermonem quemdam technicum significandum (vide exempli gratia hanc definitionem: "technologia est artium et scientiarum methodica descriptio.")[6] Apud hodiernos autem, haec vox plerumque sensum fere eundem admittit ac vocabulum Anglicum technology, quod non iam ad descriptionem saepius refert, sed ad res ipsas, ad machinas et ad artes scientiasque adhibitas ad eas machinas excogitandas.[7]

Genera technologiae

[recensere | fontem recensere]

Scientia adhibita et ingeniaria

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Ars ingeniaria.

Informatio et communicatio

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Informatio.

Industria, mercatura, constructio

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Industria.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Bellum.

Valetudo et medicina

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Medicina.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Vectura.

Nexus interni

  1. John C. Traupman, Latin and English Dicttonary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Dell, Random House, 2007), 677.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. John C. Traupman, Latin and English Dicttonary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Dell, Random House, 2007), 677.
  4. Budaeus, Lexicon graeco-latinum, seu Thesaurus linguae graecae, 1554, [1]
  5. Ad Atticum IV, 16, 3
  6. Christophorus Schleiber, Philosophia compendiosa (Londinii, 1685).
  7. confer Enchiridion Vaticanum, 13 ("ortus novarum technologiarum") [2]; "Usu novarum technologiarum" (Sinanthropus 750.000 annorum in Ephemeris, 2009 ([3].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ambrose, Stanley H. 2001. "Paleolithic Technology and Human Evolution." Science 2 Martii.
  • Bricklin, Dan. 2009. Bricklin on Technology. Indianapoli: Wiley Publishing, Inc. ISBN 9780470402375. Situs interretialis.
  • Gere, Charlie. 2005. Art, Time and Technology: Histories of the Disappearing Body. Berg.
  • Kelly, Kevin. 2010. What Technology Wants. Novi Eboraci: Viking Press. 14 Octobris. ISBN 9780670022151.
  • Kremer, Michael. 1993. "Population Growth and Technological Change: One Million B.C. to 1990." Quarterly Journal of Economics 108 (3): 681–716. doi:10.2307/2118405. JSTOR.
  • Mumford, Lewis. 2010. Technics and Civilization. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-55027-3.
  • Popper, Frank. 2007. From Technological to Virtual Art. Leonardo Books. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press.
  • Rhodes, Richard. 2000. Visions of Technology: A Century of Vital Debate about Machines, Systems, and the Human World. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0-684-86311-1.
  • Teich, A. H. 2008. Technology and the Future. Ed. undecima. Wadsworth Publishing. ISBN 0-495-57052-4.
  • Tooze, Adam. 2019. "Democracy and Its Discontents." The New York Review of Books 66, no. 10 (6 Iunii): 52–53, 56–57.
  • Wright, R. T. 2008. Technology. Ed. quinta. Goodheart-Wilcox Company. ISBN 1-59070-718-4.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad technologiam spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad librum De re metallica spectant (De re metallica, Technology).
  • Res apud situm web.mit.edu


  翻译: