Jump to content

Cognitio

E Vicipaedia
Mens, cum generalizationem sicut notionem arboris faciat, similitudines ex multis exemplis extrahat; simplificatio facultatem cogitationi superiorum graduum dat.
Notio cognitionis est fundamentum ramorum sex scientiae cognitivae, inter quas sunt linguistica, neuroscientia, intellegentia artificialis, philosophia, anthropologia, psychologia cognitiva. Tabula Anglice signata.

Cognitio (a co(n)- + gnōscō, cognato verbi Graeci γιγνώσκω 'scio, percipio'; cf. γνῶσις 'cognitio, scientia') est copia omnium ingeniorum et rationum ad scientiam pertinentium, inter quas sunt attentio, memoria, et memoria fungens, iudicium et aestimatio, ratiocinatio et computatio, solutio quaestionum et decernere, comprehensio et lingua producta. Cognitio humana est conscia aut non conscia, concreta aut abstracta, atque intuitiva (sicut scientia linguae) et notionalis (sicut exemplar linguae). Rationes cognitivae scientia exstante ad novam scientiam generandam utuntur.

Rationes enodantur ex variis conspectibus animi intra varios contextus, insigniter in disciplinis linguistica, anaesthesia, neuroscientia, psychiatria, psychologia, educatione, philosophia, anthropologia, biologia, systemica, et scientia computatrali.[1] Hi et alii accessus ad cognitionem enodandam in scientia cognitiva componuntur, crescente disciplina academica gradatim liberata. Intra psychologiam et philosophiam, notio cognitionis ad notiones abstractas sicut mens et intelligentia arte pertinet. Quae functiones mentis, rationes mentis (cogitationes), et status entitatum intelligentium (homines, greges collaborativos, societates humanas, machinas valde autonomas, et intellegentias artificiosas) amplectitur.[2]

Ergo, usus huius vocabuli secundum disciplinam variat; exempli gratia, in psychologia et scientia cognitiva, vocabulum cognitio conspectum de ratione datorum psychologicarum singuli functionum usitate attingit. Adhibetur etiam in ramo psychologiae socialis qui cognitio socialis appellatur ad habitus, attributiones, et dynamicas gregum enodandas.[3] Cognitio in psychologia cognitiva et ingeniaria cognitiva, plerumque habetur ratio datorym in mente vel cerebro participis vel opificis.[4] Praeterea, cognitio quodam sensu certo et abstracto artificialis etiam haberi potest.[5]

Cognitio effectibus quoque et biochemicis et neurophysiologicis pendet: hormonta, ut erythropoietinum (EPO)[6], et actiones nervales, ut systematis excitantis reticularis ascendentis[7], profunde momentum graduum cognitionis habent. Pariter drogae et medicamenta status cognitionis commutare queant.

Nexus interni

  1. Von Eckardt 1996.
  2. Blomberg 2011.
  3. Sternberg et Sternberg 2009.
  4. Blomberg 2011.
  5. Cognitive Artificial Intelligence: The MicroPsi Project, cognitive-ai.com.
  6. Newton S. S., Sathyanesan M. (Sep 2021). "Erythropoietin and Non-Erythropoietic Derivatives in Cognition". Frontiers in pharmacology doi:10.3389/fphar.2021.728725.
  7. Munn B. R., Müller E. J., Wainstein G., Shine J. M. (October 2021). "The ascending arousal system shapes neural dynamics to mediate awareness of cognitive states". Nature communications 12 (i): 6016 doi:10.1038/s41467-021-26268-x.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Blomberg, O. 2011. Concepts of Cognition for Cognitive Engineering. International Journal of Aviation Psychology 21 (1): 85–104. doi:10.1080/10508414.2011.537561.
  • Coren, Stanley, Lawrence M. Ward, et James T. Enns. 1999. Sensation and Perception. Harcourt Brace. ISBN 0470002263.
  • Franchi, Stefano, et Francesco Bianchini. 2011. The Search for a Theory of Cognition: Early Mechanisms and New Ideas. Rodopi.
  • Lycan, W. G., ed. 1999. Mind and Cognition: An Anthology. Ed. secunda. Malden Massachusettae: Blackwell Publishers.
  • Madigan, S., et R. O'Hara. 1992. Short-Term Memory at the Turn of the Century: Mary Whiton Calkin's Memory Research. American Psychologist 47 (2): 170–74. doi:10.1037/0003-066X.47.2.170.
  • Matlin, Margaret. 2009. Cognition. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons.
  • Stanovich, Keith. 2009. What Intelligence Tests Miss: The Psychology of Rational Thought. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. ISBN 9780300123852. Summarium (PDF).[nexus deficit]
  • Sternberg, R. J., & K. Sternberg. 2009. Cognitive Psychology. Ed. sexa. Belmont Californiae: Wadsworth, Cengage Learning.
  • Von Eckardt, Barbara. 1996. What is cognitive science? Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 9780262720236. Google Books.
  • Wolfe, J., K. Cave, et S. Franzel. 1989. Guided search: An alternative to the feature integration model for visual search. Journal of Experimental Psychology: Human Perception and Performance 15 (3): 419–33. doi:10.1037/0096-1523.15.3.419.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  翻译: