Jump to content

Salix

E Vicipaedia
Salix × sepulcralis, Morton Arboretum acc. 58-95*1

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Malpighiales 
Familia : Salicaceae 
Genus : Salix L. 
   
Subdivisiones: Species
Circa 400.[1]

Salix est genus plantarum familiae Salicacearum, quod in Europa, Africa, Asia, et America Septentrionali gignitur. Salix saepe in humo frigido in hemisphaerio septentrionali crescit. Aliquae species salicum arbusta sunt, aliquae arbores.

Imago Salicis albae, cuius cortex salicinum continet.

Cortex salicarum tannina, phenolglycosida, salicinum et derivata eorum acylata continet. In corpore humano, salicinum quidem profecto in acidum salicylicum, cui effectus antipyretici et analgetici sint, convertitur.[2]

Hoc genus comprehendit circa 300 species, inter eas:

  1. Vide Indicem specierum Salicis
  2. G. Licoppe (2017), "Num plantis quoque sit intellegentia," Melissa 198:1.
  翻译: