Jump to content

Vandalitia

E Vicipaedia
Vandalitia
Andalucía
Vexillum Sigillum
(vexillum) (sigillum)
Situs Vandalitiae in Hispania
caput Hispalis
Lingua Hispanica
Area
 - total
 - % a Hispania
locum 2
87.268 km²
17,2%
Numerus incolarum
 - Total (2011)
 - % a Hispania
 - Densitas demographica
locum 1
8.415.490
17,9%
96,43 inc./km²
Gentilicium
 - Hispanice
 - Latine
 
andaluz, a
Baeticus, a, um
Statutum autonomiae 28 Februarii a 1980
ISO 3166-2 AN
Repraesentatio
parlamentaria

 - Parlamentum
 - Senatus
 
 
61 scamna
41 scamna
Praeses Xuxa Didaci filius (PSOE)
www.juntadeandalucia.es

Vandalitia[1] (Hispanice: Andalucía) est una inter septemdecim communitates autonomas Hispaniae. Ex omnibus quae in terra firma sitae sunt haec maxime ad australem partem iacet.

In aquilone Vandalitia habet finem in Castellam-Manicam atque Extremaduram. Meridie Oceanus Atlanticus, Mare Mediterraneum et Britannica colonia Calpe fines sunt. Vicina regio orientalis est Murcia. Vicinus occidentalis est Portugallia res publica. Caput Vandalitiae est Hispalis.

Meschita Cordubae.

Antiquo Aevo, Vandalitiam sive Baeticam iberici populi, qui ex Asia Minore immigraverant, Phoenices populi (Antiqui Syriae, Libani et Palaestinae incolae), Carthaginienses (praesentis Tunesiae incolae) et Tartessii incolebant.

Vandalitia Phoenicia emporia accepit. Quae statim in Poenorum , postea Romanorum dicionem redacta sunt. De anno 711 ad 1492 in Maura potestate erat.

Prisco Medio Aevo, Fretum Gaditanum traiectorius musulmanarum in Occidentalem Europam irruptionum locus ab anno 711 fuit. Mediaevalis epocha huius regionis Islamica est; Ferdinandus III Castellae Corduba anno 1236 potitus est. Hispalis anno 1248 et Granata anno 1492 capta est. Stata? per duo saecula Recuperatio Hispanica (Hispanice Reconquista), Maura Hispania finita est, cum reliquos Mauros acriter insecuti sunt usque ad annum 1609 quo Philippi III iussu ex Hispanicis terris in exsilium pulsi sunt.

Novo Aevo, Vandalitia domitores in "Novi Mundi" occupationem profectos praebuit trans Baliares in copiis exercitus Castellae quae cum Regno Granatae anno 1492 transegit. Anno 1704, corona Hispanica Calpem amisit qui Britannica colonia factus est.

Coaetaneo Aevo, proelium Trafalgarense prope Gades anno 1805 commissum est. Cum Hispanicis coloniis in Maroco vicinitas geographicum historicumque factum praecipium denuo fuit anno 1936 quo Bellum civile Hispanicum ortum est: Francisci Franco exercitus in Vandalitia exposuit. Ab Italis copiis iutus, Malaca cepit die 8 Februarii anno 1937. Expositio Universalis anni 1992 Hispali agitata est.

Februario anni 2007, communitas autonoma per ad populum provocationem statutum Catalaunici simile autonomiam suam firmans adoptavit.

Vandalitiae caput Hispalis est. Tribunalis Superioris Iustitiae Vandalitiae Granata est.

Constitutio Hispanica anni 1978 ut communitates autonomicae aliquo independentiae uti possint sinit, quamquam in Civitate Hispanica contentae maneant. Primum statutum autonomiae Vandalitiae anno 1981 valere coepit. Ex illo tempore comitia constanter ad parlamentum Vandaliticum renovandum celebrantur. Novum statutum autonomiae probatum a Vandalitico populo die 18 Februarii anni 2007 est.

Parlamentum 109 scamnis componitur. Ultimis comitiis regionalibus, die 9 Martii anni 2008 celebratis, Partes Socialisticae Operariae Hispanicae (PSOE) 56 scamna, Partes Populares (Hispania) (PP) (Conservativae) 47 scamna, et IULV (Laeva Iuncta et Partes Virides) 6 scamna adeptae sunt.

Praeses Contionis Vandalitiae, id est, communitatis autonomicae gubernationis, dux est. Manuel Maria Chaves González, de anno 2004 quinta vice consecutiva praeses. Electus erat huic muneri snnis 1990, 1994 et 1996.

Vandaliticum levamen tres fundamentales unitates formant:

  • Saltus Castulonensis, naturalis limes inter Castellanam planitiem et Vandalitiam, cum maximo culmine paulo amplius 1300 metrorum.
  • Valles Baetis (Hispanice: Valle del Guadalquivir), territorium planissimum in Sinum Gaditanum Austroccidente vertum.

Vandalitia in climatico dominio Mediterraneo (excepto Prato Iliberis) considit, quamquam clima non est uniforma, ubi diversae microclimaticae varietates alia prope aliam inveni possunt, quod prospectus varietatem producit. Praecipitationes de Occidente in Orientem imminuunt; locus magis praecipitationum accipiens Iugum Grazalemae est (2218 mm per annum) et minime pluviosus Promunturium Gatae (117 mm per annum). Media annualis temperatura Vandalitiae 16 °C superat, quamquam geographicae variationes sunt, de 18,5 °C Malacae usque ad 15,1 °C Beatiae (Hispanice Baeza) oscillantes. Frigidissimus mensis est Ianuarius (6,4 °C mediae temperaturae Iliberis) et calidissimus Augustus (28,5 °C mediae temperaturae Astigis (Hispanice Écija)).

Vandalitiae est magna hydrologica diversitas quia flumina sive in Atlanticum sive in Mediterraneum influunt. Atlanticorum aquarum divortiorum sinus hydrologici Anae (Hispanice Guadiana), Odieli (Hispanice Odiel), Tinctique (Hispanice Tinto), Baetis (Hispanice Gudalquivir), et Chrysi (Hispanice Guadalete) Baesipponensisque (Hispanice Barbate) sunt, et Mediterraneorum divortiorum sinus hydrologici meridiei est.

Vandalitia in octo provincias dividitur. Infra tabula provinciarum est (inter signa exclusione nomina geographica Hispanice), die 1 Iauniarii anni 2008 A.D.

Provincia Caput Incolae Densitas Municipiorum numerus
Porti Magni Portus Magnus (Almería) 646.633 73,7 hab./km² 102
Gadium Gades (Cádiz) 1.207.343 162,4 hab./km² 44
Cordubensis Corduba (Córdoba) 792.182 57,5 hab./km² 75
Granatina Iliberis sive Granata (Granada) 884.099 69,9 hab./km² 168
Onubensis Onuba (Huelva) 497.671 49,1 hab./km² 79
Aurgis Aurgi (Jaén) 664.742 49,3 hab./km² 97
Malacitana Malaca (Málaga) 1.517.523 207,7 hab./km² 100
Hispalensis Hispalis (Sevilla) 1.849.268 131,8 hab./km² 105
Provinciae Vandalitiae Latine.

Aliae principales Vandaliticae urbes sunt:

Anno 2001 regioni erant 9 000 000 incolae. Valles Baetis fluminis et ora australis de montibus Ilipulis (Hispanice Sierra Nevada) sunt regiones habentes plerosque incolas.

Etiamsi ultimis viginti annis mirabile oeconomicum incrementum experta est, Vandalitia secunda regio pauperrima in Hispania manet. Praestantiam ut regio Hispaniae populosissima sit et utvalde periegetica cum amplius septem milionibus salutatoribus pro anno sit. Se tertia Hispanica regio novis notitiarum technologiis redidit. Sed tamen officia paulo adstricta manent et regio periegese et aedificatione multo pendet. Longe ab Europaeis magnis mercatibus, industrialis textilis et adventiciae collocationis pecuniariae inopiam etiam patitur. Unione Europaea zona propositi I classificata, maximi ponderis auxiliis eligi potest (12,5 miliones euronum inter annos 2007 et 2013 praevisorum).

Vandalitia prima regio olivarum productoria in Europa (praecipue in provincia Aurgorum. Aliae principales productiones fructus et olera (Campi Daliarum (Hispanice Campos de Dalías) aut adhuc fraga Onobae), fruges et oleaginosae (Helianthus annuus) in Valle Baetis, bovinum et suinum armenta (pernae Trevelezenses), vinum (vinetorum Montellae Moriliumque et Malacae praecipue) sunt. Saccharum officinarum prope Motrilum et Malacam exigue quoque colitur.

  • PDG: 146 miliones euronum (aestimationes anno 2007)
  • PDG pro incolis: 17.251
  • PDG incrementum inter 1995 et 2005 (basis 100 in 95): 154 (Hispania 143, Euronis terrae 122)
  • PDG incrementi taxatio anno 2006: 3,9% (Euronis terrarum media: 2,8%)
  • Invitae otiositatis taxatio: 11,96% (Fons INE secundo trimestre spatio anni 2007)
  • Commercialis defectio: 13,9 miliones euronum (anno 2006)
Area Leonum pars thesaurorum architecturalium photographatissimorum Alhambrae
Balnearia in litore La Caleta, Gadibus
Giralda e Cohorte Vexillorum, Hispale


Festa et diei festi
Dies aut Tempus Nomen Latinum Nomen Hispanicum Annotatio
28 Februarii Dies Vandalitiae Día de Andalucía
Martio aut Aprili Hebdomas Sancta Semana Santa
Aprili Feria Aprilis Feria de Abril Hispale
Ausgusto Feria Augusti Feria de Agosto Malacae
Maio Feria Nostrae Dominae Valetudinis Feria de Nuestra Señora de la Salud Cordubae
Maio et Iunio Peregrinatio Roris Romería del Rocío Onobae
Maio Feria Equi Feria del Caballo Xeresium
Augusto Feria Virginis Maris Feria de la Virgen del Mar Portu Magno
Octobri Feria Sancti Lucae Feria de San Lucas Aurgis, ultima feria anni in Hispania.
Februario Carnelevarium Gaditanum Carnaval de Cádiz Gadibus
Maio Cruces Maji Cruces de Mayo Cordubae et Ilibere
Primis Maii Hebdomadibus Cohors Cordubensis Patio cordobés Cordubae, certamen cohortium Cordubensium
Augusto Festa Columbina Fiestas Colombinas Onobae, in memoriam Columbi
Maio aut Iunio Corpus Christi Corpus Christi Principale Iliberis festum, etiam Cordubae celebratum

Vandalitica gastronomia multo variata est et inter litus et intestina dissimilitudines ostendit. Semper olei olivae, piscium et carnis usu vincta est. Crustularia magnum Alandalusiensis culinae pondus ostendunt cum amygdalorum et mellis usu, quorum bellaria natalicia velut arvinata (Hispanice mantecados), pulverones (Hispanice polvorones) et alfajores (Hispanice alfajores) in hac regione notissima sunt.

Aliquae typica fercula Vandalitica sunt:

Aliquae typica fercula
Nomen Hispanicum locale Nomen Latinum vel Latinizatum Locus
Aceitunas aliñás Olivae ornatae Cordubae
Gazpacho Gazpasum
Salmorejo Salmorejum Cordubae
Ajoblanco Alium Album Ilibere, Malacae et Gadibus
Pipirrana Pipirrana Aurgis
Habas con calzones Fabae cum bracis
Habas fritas con jamón Fabae frictae cum perna Ilibere
Olla de San Antón Olla Sancti Antonii in Prato Iliberico
Alboronía Alboronia
Huevos a la flamenca Ova Flamenca
Alcauciles rellenos Cynarae scolymi repleti Gadibus
Migas de harina Mollia Farinosa Ilibere
Gachas Gasae Ilibere
Potaje de trigo Pulmentum frumenti
Gazpachuelo Gazpasellum Malacae
Migas Mollia panis Ilibere
Bienmesabe sive adobo Adobum
Ajo harina Alium farinosum Aurgis
Soldaditos de Pavía Milituli Ticinenses
Pringá Pinguiata
Rabo de toro Cauda tauri
Polea Poleata
Urta a la roteña Pagrus auriga Oraculi Menesthei
Papas con chocos Solana cum sepia Onuba
Porra antequerana Porra Antikariana Antikariae

Musica Vandalitica nominatur non solum Vandalitiae Hispanici territorii propria traditionalis musica, sed etiam musicae specialis modus, tam popularis quam culti generis, metrici, melodici harmonicique ambitus propriis characteribus definitus. Quamobrem, de musica Vandalitica ab haud Vandaliticis compositoribus composita proprie loqui potest. In musicologiae ambitu, haec tendentia Vandalitismus musicalis nominari solet.

Vandalitia linguae Hispanicae dialecto, de Castellana Aragonicaque Andalusiensis Vandalitiae colonizatione orta, principaliter loquitur. Haec dialectus, magno Arabico et Austroromanico (linguae Mozarabicae Baeticae) substracto et praesertim propria innovatoria primorum exsistentiae saeculorum evolutione locupletata, se linguistica maximi ponderis varietas in linguae Hispanicae Americanis dialectis varietatibusque constituit.

Dialectus Vandalitica magnae dissimilitudinis est, nihilominus clari intestini limites non notantur, sed devertentes limites singuli tracti, modo ut dialectalis superpositorum tractuum unitas conformetut, magis quam homogenee oppositorum. Ita, quamquam traditionaliter in Vandaliticam Occidentalem et Vandaliticam Orientalem subdivisa est, praesertim secundum vocalis aperturae apparitionem velut signum pluralis in Mediaorientale zona, alii tractus qui hanc divisionem non notant sunt, velut thetacismus vel sigmacismus pro discrimine, Vandaliticorum s (praedorsalis et coronalis) pronuntiatio pro Castellana apicale aut Hispanici ch fricativizatio pro Castellana solita pronuntiatione (affricata), qui divisionem inter Septemtrionem et Meridiem notant. Praeterea factum ne tractuum multi inter Septemtrionem et Meridiem separationem supposite notantes in spatiorum dominii et isoglossarum delimitatione competant emineri potest.

Transvectiones

[recensere | fontem recensere]
Pons Popelli (Hispanice Puente del Alamillo), Hispale designatus a Jacobo Calatrava

Commercia cum externis terris trans mare per portus Portus Magni, Gadium, Malacae, Iulia Traducta, Onobae et Hispalis fit. Autoviae accessus ad reliquas nationis terras firmant. Per magnae velocitatis ferriviam (AVE) Vandalitia nationalis territorii centro coniuncta est et in brevi futuro tota Europa coniungetur. Aeroportus Malacae et Hispalis 70% aerei commeatus accipiunt. Malacae et Hispale ferriviae metropolitanae factae erunt anno 2008 dum Ilibere adhuc propositum est.

Origo nominis

[recensere | fontem recensere]

Creatores nominis sunt Vandali natio Germanica, quae quinto saeculo partem australem Hispaniae incoluerunt et regnum condiderunt. Anno 711 Mauri cum Vandalis reperirent, regionem الأندلس (al-andalus) Arabice vocaverunt. Sed secundum alios linguistas, verbi الأندلس (al-andalus) etymologia Germanicum verbum landahlauts "terras sortitionis" significans etiam posset. Etiam etymon Atlantis verbo الأندلس (al-andalus) propositum est. Hodie disputatio de hac re manet.

Mythologica origo Vandalitiae

[recensere | fontem recensere]

Terrae quae hodie Vandalitia sunt numerosorum mythorum e remotissima Antiquitate locus fuerunt. Praeteriti magni cultus civiles hodierno Vandalitico territorio et eius populis creberrime alluserunt. Deorum terra Aegyptiis Graecisque erat. Post Bellum Trojanum, Ulixes in suo periplo Vandalitica litora assecutus est. Sic cujus scutum armaque donaria in templo Athenae dicato exhibita sunt in urbe Motrili Septemtrione quae ex heroe nominabatur. Osiris sedes Maris Mediterranei Occidente esse putabatur.

Vandalitii notabiles

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  翻译: